Latin
7.5
Aristotle, De animalibus 7.5
Unproofread scanNot analysed yet
Quibus nam constent membris: quibus uescantur alimentis quibus afficiantur rebus. quibus moribus prędita sint: quan tum uiuendi spacium datum cuique est: Quanta corporis magnitudo quod maximum: quod minimum est: Quę for ma: quis color: quę uox: quę ingenia: quę officia: denique ni hil omittit: quod in animalium genere natura gignat: alat: augeat: &tueatur: Quę omnia eo spectant: ut quod sanctissimus quoque autor ille: quem deus sibi ueluti suppellectilem quandam pręciosam elegerat: admonet: ex iis quae a natura proueniunt deum immortalem: ex quo ipsa pendet natura: intelligamus: ad miremur atque colamus qua re nihil pulchrius: nihil grauius: nihil dignius esse homini potest: Tantus fructus horum librorum est: Nec audiendi sunt qui inquiunt: multa aristoteles de mu sca: de apicula: de uermiculo: pauca de deo: permulta enim de deo is tractat: qui doctrina rerum conditarum exquisitissima conditorem ipsum declarat: nec uero musca: nec uermiculus omittendus est: Vbi de naturę mira sollertia agitur: ut enim artificis cuiusuis: Sic naturę ingenium in minutissimis potius contemplandum est: Quinetiam cum rerum causas cognoscere pulcherrimum sit: hac enim una cognitione homo perfici absoluique potest: ut deo immortali: Similis quoad eius fieri potest euadat.