Latin
7.1 to 7.4
Aristotle, De animalibus 7.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Tullio puto: cum ille linguam romanam ne copia quidem uerborum a gręca superari autumet: exclamat ille aliquantulum quidem importune. o inopem interdum lin guam gręcam: sed non sine causa: quando nonnulli ita contem dunt: ut gręcis nihil deesse: latinis permulta desiderari pronum cient: Sed de his hactenus. Aristotelis uero laudem: Quanuis mos interpretum sit: eum quem interpretantur autorem uberius laudare: tamen si latius persequar: Vereor ne mihi idem obiiciatur quod illi qui apud lacedemonios de herculis laudi bus agere uoluit: Quis herculem uituperet: aut minus bene de eo sentiat? Quis illum non inter deos immortales enumeret: Colat: obseruet: ut tu laudare uelis: lacedemonii subdiderunt: Tanta est enim Aristotelis existimatio: tanta autoritas iam apud omnes mortales: ut frustra quis prędicet: quo ingenio: qua doctrina hic fuerit. Quo artificio rem quancumque explicandam sibi statuerit: tractat: Quanta uis in hoc disserendi: quanta in cognoscendis exponendisque rebus diligentia hunc: &latii decus. M. Tullius ita laudat: ut excepto platone facile philosophorum principem appellet: excipit ille quem amat: laudat ue eo quem doctissimum esse iudicat: Missa hęc facio: librorum quos interpretatus sum: fructum: quantus sit explicasse quo ad possum &locus hic patitur non ab re fuerit fortasse. Om nis enim philosophandi ratio naturalis: ubi a primis illis natu rę initiis: materiam dico: formam: finem: agens: &motum: ut ita loquar emerserit: hic uersatur: ac diutissime immoratur: hic suas uires exercet: atque multiplicem: uariam: &admirabilem rerum constitutionem: amplissime explicat: persequitur ordi ne discrimina omnia: quibus natura suas animantes differre inter se uoluit: colligit summa genera: reliqua singillatim exponit: partitur in species genera: et singula quę circiter quingen ta numero in his continentur libris describit: pergit: quęque ex planans: quemadmodum oriantur: siue terrestria: siue aquati ca.