Latin
78.1
Aristotle, De animalibus 78.1
Unproofread scanNot analysed yet
iuuenibus euenit: Sanies: sanguis incoctus est: aut quod concoctus nondum est: aut quia in serum denegauerit. Edullę rationem his addere debemus: nam ea quoque hu m midis annumeranda generibus in nonnullis sanguineis animalibus est: Omnia uero quę suapte natura humida in corpore sunt: conceptaculis quibusdam tanqui uasculis continentur: ut sanguis in uenis: medulla in ossibus: Alia in membranis: aut cutibus: aut uentribus: Nouellis adhuc animalibus: medulla cruenta admodum est: ętate prouectis: ut adipe pingue scentibus: adipem trahit: sic sębo deputatis generibus: sębum prę se fert: Sed quanquam medulla non nisi inclusa ossibus est: tamen non ossa omnia medullam intra se continent: Sed ea tantum quę caua habentur: tam &si ne ipsa quidem omnia continent ossa enim leonis partim nullam: partim admodum exiguam habent: quamobrem nullam omnino medullam leones habere nonnulli putarunt: ut dictum est: In suilis etiam ossibus mi nus medullę est: &nonnullis omnino deest: Hęc fere semper in animalibus natiua &congenita humida genera habentur: Ad nata autem posterioraque sunt: lac &genitura: quorum alterum non eodem modo in omnibus est: sed quibusdam progenitura Thorus: genitale uirus: sui generis habetur: ut piscibus: Quę uero lac habent omnia mammis id continent: Mammę autem datae iis sunt: quę animal &intra se concipiunt: &in lucem ędunt: ut ea quę pilis integuntur: uelut homo: &equus: Cetę etiam in aquatili genere: ut delphinus: uitulus marinus: balęna Hęc enim mammas habent: &lac: At ea quę oua pariunt: aut ouo intus concepto: animal post in lucem excludunt: haec &mammis carent &lacte: ut pisces: ut aues: Genus autem unum quodque lactis: habet tum saniem dilutam: quod serum uocamus: tum corpulentum quiddam: qui caseus dicitur: plus ca sei lac illud habere uidemus: quod crassius est: coit lac eorum quę non utrinque dentata sunt: quapropter caseus ex iis fit: quę inter urbana dentium ordine carent superiore: eorum autem quę utrinque dentata sunt: lac coire non potest: sicut nec pingue: &tenue dulceque est: Tenuissimum cameli est: mox equę: tu asinę crassissimum bubulum est: nullum lac coit frigore: sed serum potius trahit: Igne nimirum omne spissatur &crassescit: Nulli fere animalium lac fieri solet: antequi uterum ferat: nec dum fe runt utile omne est: sed primum nouissimumque inutile: Non pregnantibus aliquando: sed raro: ęduliis quibusdam efficitur: ut lactescant: etiam quibusdam mulieribus natu maioribus suctu frequentiore: lac prodiit: &copia tanta: ut infantem enu trire potuerint: Vbera etiam caprarum: quę coitum non patiuntur: pastores montis ętę urtica perfricant uęhementer: ut dolorem infligant: itaque primum cruentum humorem eliciunt: mox purulentum: postremo lac: non minus quam ex iis quę uene rem patiantur: maribus magna ex parte: nec bestiis nec hominibus gignitur lac: Fieri tamen potest ut aliquibus interdum gignatur: nam &in lemno insula caper: ex mammis: quas geminas iuxta genitale gerit: tantum lactis emulgebatur: ut co lostra inde conficerent: quod idem etiam proli masculę capri illius euenisse accepimus: Sed hęc ostentis annumeranda potius ducunt: nam &lemnio illi pecoris domino consulenti: deus amplius incrementum peculii futurum respondet: Viris post pubem exiguum nonnullis exprimitur: Veruntamen per su ctum frequentiorem: uel multum prodisse aliquibus traditum est: lacti inest pinguedo: quę etiam concreto oleum prope tra hit: caprinum lac miscere cum ouillo siculi: &quibuscunque sit copia caprini consueuerunt: Coit spissaturque potissimum non modo quod plurimum habet caseum: uerum etiam quod squalidiorem: lactis copia quibusdam maior: quam ad foetus alem dos satis sit: commodum ad conficiendum reponendumque caseum: praecipue ouillum caprinumque est: mox bubulum: equinum ac asininum miscent: ad phrygium caseum confici endum: Bubulum fertilius caseo quam caprinum est: Cum enim ex amphora lactis caprini formagines obolę: unde uiginti con ficiantur: bubulum eadem mensura triginta facit: ut pastores confirmant: quibusdam quantum satis ad foetum sit: tantum gignitur: nec ulla copia: aut ad reponendum commoditas sup petit: ut quibus mammę plures quam binę: nulli enim in eo genere 2θολύα nύmἄτιαὴη lac uel copiosum: uel caseo utile: Cogitur lac succo ficulno: &coa gulo: Succus lana exceptus: pausillo lacte abluitur: quod iniectum: lactis copiam densat atque collostrat.