Latin
80
Aristotle, De animalibus 80
Unproofread scanNot analysed yet
c Oagulum lactis substantia est: quippe quod in eorum uentriculo: quę adhuc lactent contineatur: est ergo coa gulum lac: quod cum animalis tempore concoqueretur: Caseum traxerit: habent coagulum ominia ruminantia: &inter den tata utrinque lepus: Quo uetustius coagulum est: eo pręstantius tale profluuio alui mederi pręcipue potest: atque etiam quod le poris est: Sed laudatissimum hinnuli: plus minusue emulgeri discrimen: aut pabuli: aut magnitudinis animalium efficit: Nam pusillę bucculae: quas phasiana regio fert: singulae abunde beneficio pabuli mulgentur: &ępiroticę uaccę prę sua pręcipua magnitudine: amphoras singulas singulę implent lactis: mensuraeque eius dimidium mammis duabus pręstant: erectus qui mulget: aut paululum se inclinat: quoniam sedendo ubera contingere nequeat: Cęteras etiam quadrupedes magnas terra eadem epyrus gignit excepto asino: sed praecipue boues: &canes: pastu opus est grandibus largiore: quem terram illam abunde prębere: &loca singulis anni temporibus accommodata habere certum est: Boues igitur egregia magnitudine ibi sunt atque etiam oues pyrrhicę: a pyrrbo rege ita cognominatę: Pabuli genus aliud copiam lactis extinguit: ut medica herba: &pręcipue ruminantibus: Aliud auget: ut cytisus: ut eruum: Sed cytisus dum floret incommodus est: urit enim tantisper: atque extinguit: eruum pregnantibus non prodest: facit enim partum difficiliorem omnino: quę in quadrupedum genere sunt edatiora: eadem ut ad possidendum meliora: ita ad lactis etiam copiam esse foecundiora: uidelicet dum alimenti copiam habeant: pla num est: nonnulla etiam flatuosa: pastu exhibita: copiam efficiunt lactis: ut fabę largius datę ouibus: capris: bubus: faciunt enim ut ubera demittantur: Inditium autem futurę copię lactis: cum ante partum ubera spectant deorsum: Edurat diu lac onnibus: si non coeant: nec pastu careant copioso: sed omnium WO.