Latin
81
Aristotle, De animalibus 81
Unproofread scanNot analysed yet
maxime quadrupedum: ouibus quippe quibus in ultra mensium octo spacio continuetur: Denique ruminantibus lac &copiosius: &caseo utilius emulgetur: boues circa toronam: paucis ante partum diebus: lacte carent: reliquo tempore habent per petuo: Mulierum lac commodius lactentibus est: quod liuorem trahit: quam quod candidum est: &fuscę salubrius habent quam candidę: Est porro ad alendum ualidius in quo plus casei est: sed infantibus salubrius: quod minus casei contrahat. Emen genitale omnia emittunt: quę habent sanguinem: Quid &quemadmodum conferat hoc ad generationem suo loco dicetur: plurimum uero proportione corporis homo emittit: Pilos habentium semen: lentum est: cęterorum nul lam habent lenticiam: Album omnium est: nec audiendus herodotus qui ęthiopes genituram colore nigro promere scripserat: exit profecto sęmen hoc genitale: album: &crassum: si integrum est: Sed foris tenue totum redditur: &nigrum: Nunquam id gelu concrescit: immo admodum extenuatur: &aquę: tum colo rem: tum etiam substantiam trahit: calore autem coit: &cras sescit: &quod de uulua effluxerit aliquandiu in ea iam immoratum: Id crassius prodiit: Nonnunqui etiam siccum contortumque Delabitur in aqua quod foecundum e: atque subsidit: quod au tem infoecundum est: diffunditur atque exolescit: Falsum etiam est: quod Ctesias de genitura elephantorum scriptum reliquit.