Latin
ARISTOTELIS LI BERDE HISTORIA
Aristotle, De animalibus 92
Unproofread scanNot analysed yet
Habet etiam incisuras: quales in ouo locustarum habentur: uerum hoc albidum: illud rubidum est: Nullus exitus huic: nullum foramen postremum patet: sed prętenui membrana cauo perductus angusto continetur: Tendunt ab intestino ad imum nigrantia quędam aspera atque continua: qualia uel in testudine uisuntur: sed minus nigra: Cęteri quoque umbilici hęc habent eadem: sed quo minores: eo minutiora: Vniualue autem &biualue genus: partim iis simile est: partim diuersum: caput enim &cornicula: &os optinent: atque etiam quod linguę spem gerat: uerum hęc in minutioribus sensum prę sua exiguitate effugiunt: Nonnulla etiam in exanimatis: aut non mouentibus percipi nequeunt: Papauer illud quod etiam mutem appellamus: omnia habent: sed non loco eodem: nec par: nec ex ęquo manifestum: Sed patellę in imo: biualuia uero ad partem qua mutuo testarum complexu continentur: Capillamentis etiam illis: hęc omnia circundantur: &quod ouum appellant: tempore quo gigni solet: ambitu alterius lateris orę continetur: uideli cet iis quibus datum id à natura est: sicut etiam albugo umbilicis Id enim illis iunctum simile intelligimus: Sed eiusmodi partes ut dixi: cum conspicuę in magnis habeantur: in paruis tamen aut nullo pacto: aut uix sentiuntur: Quamobrem in magnis pe ctunculis pręcipue patent: Quod genus id est: cui altera ualuu larum latior uelut tegmen superposita est: Ostium excrementi cęteris a latere est: foramen enim quo egerant: omnia habent: quippe cum papauer illud ut dictum iam est: excrementicium quiddam omnia: membrana contentum: sortiantur: At illi quod ouum appellant: foramen nullo in genere tributum uidemus Sed carni ipsi intumescit: nec eadem qua intestinum parte con tinetur: sed dextera: cum intestinum habeat sinistram: Cęteris ergo talis excrementi exitus est: At uero patellę fere: quam marinam aurem quidam apellarunt: Parte ima testę excernitur: qua foramen habetur: Venter etiam post os esse in hoc eodem patellę genere constat: Atque etiam ouis illa similia: Sed quis eorum cuique situs sit diligentius ex dissectionibus petendum est: Quem aut cancellum appellant: communis fere sotius crustatorum &testatorum generum est: Quippe qui spae locustis similis spectetur nascique seorsum per se solitus sit: Verum quod testam deinde petit: quam ingressus uitam traducat.