Latin
ARISTOTELIS LI BERDE HISTORIA
Aristotle, De animalibus 93
Unproofread scanNot analysed yet
Hinc similis testa contectis animantibus est: Quaperper iis in ancipiti esse genusque sibi uendicare utrunque uidetur: forma tamen (quod sim plicius dixerim) similis araneis est: nisi quod partem corpori &pectori subditam ampliorem: quam aranei habeant: cornicula duo rufa tenuia gerit: quibus oculi totidem subiacent: qui nunquam intro recedant: ut cancrorum: sed semper eminentes appareant: os sub iis est: quod uelut capillamentis quibusdam pluribus circundatur: iis pedes subiuncti duo bifurces: quibus cibum ori admoueat: Bini item utrique adhęrent lateri: &tertius paruus: thoracis pars inferior mollis tota est: disiectoque sinu pallidum intus cernitur: Meatus ab ore ad uentrem pergit: foramen excrementi perspici nullum potest pedes ac thorax duritiem prę se ferunt: sed minus qui cancri: Nexu nullo testis adhęret: purpurarum modo &buccinorum: sed absolutus liberque uagatur: oblongior est qui turbinem subit quam qui neritem quem naticem interpretamur. genus enim diuersum est: quod in natice degit: cętera quidem non absimilem: sed dextrum bifurcula tum pedem paruum habens: cum lęuum grandiusculum habeat: Et in gredi eodem ipso grandiore potissimum solet: tale profecto genus uel intra conchas quarum adhęsio similis cęteris est: reperitur: quod &squillam paruam appellant: Natex testa lęui ampla &rotunda: forma buccinis proxima est: papauere tamen non nigro ut illa: sed rubro: Textę adnexum: corpus medium eius firmiter est: pa scuntur hęc mari tranquillo: absoluta saxis: At quotiens flatus urgent: cancelli hospites illi sese in saxa recipiunt: atque latibulis tutantur: natices saxis adhęrescunt more patellarum: &muricum ac cęterorum generis eiusdem: nec nisi tegmine dimoto adhęrent quod uelut operculum sibi possident: Vsum. n. quem biualuibus pars utraque administrat: eudem altera exhibet turbinatis: Caro intus qua oris habitus: Modus hic idem muricibus purpuris: atque omnibus generis eiusdem: Quibus uero sinister pes grandiot est: ii nunquim cum turbinatis hospitantur: Sed cum naticibus tantum ineunt societatem: ut dictum est: Sunt inter cochleas quę intra se bestiolas habeant similes Gammaris pusillis: qui uel in flumine gignuntur: Sed ea differentia: ut pręmollem intra suam testam caruncu lam habeant: Forma quales nam sint: ex dissectonnibus contemplare.