Latin
ARISTOTELIS LI BERDE HISTORIA
Aristotle, De animalibus 97
Unproofread scanNot analysed yet
quibus non in aluo aculeus est: linguam eiusmoni ueluti arma gerunt: nec dentes habent quibus iunctum id est: exceptis quibusdam paucis: Nam &muscę eo ipso partingentes: cruorem mouent: &culices eodem acrius pungunt: Habent aculeos item pleraque insectorum uel intus conditos: ut apes: &uespę: uel extra pro minentes: ut Scorpio: Qui etiam unus inter insecta longo spiculo armatur: is brachia quinque bisulcis dentata forcipibus habent: atque etiam bestiola quę in libris similis scorpioni creatur: quę autem in eo genere uolucrum sortiuntur naturam: iis pręter cętera membra pennę adnexę: ut apibus: nullis binę: quibus in aluo aculeus: Item ex uolucribus ipsis: alia pennas crusta superueniente: quasi uagina inclusas gerunt: ut scarabei: alia detectas habent: ut apes: nullis uolatus regitur gubernaculo caudę: &penna ipsa nullo caule con stat: nulla scissura discernitur: ad hęc antemne nonnullis ante oculos prętenduntur: ut papilioni &fulloni: Quę uero ex iis saliunt: hęc uel crura posteriora habent longiora: uel gubernaculis quibusdam saltui accommodatis fulciuntur: retro curuatis: ut crura quadrupedum: omnibus partes corporis pronę differunt a supinis: sicut uel in cęteris animantibus est: Quod autem pro carne in iis habetur: id nec testam imitatur: neque quod in testaceis genus carnis continetur: Sed mediam quandam inter hęc refert naturam: Quamobrem iis non spina: non os: non aliquid sepio simile: non testam ambientem natura dedit: Ipsum enim corpus se sua duritia tueri potest &seruare: nec est quod aliunde muniri desideret: Cute omnia circundantur: sed admodum tenui partes insectorum exteriores has esse: atque in hunc modum se habere constat: intra sinum ab ore intestinum pluribus directum ac simplex usque ad exitum fertur: paucis id est replicatum: Viscus nullum in iis: nullum pingue sicut neque in cęteris quę sanguine carent: Ventrem etiam nonnulla habere aduertimus: a quo reliquum intestinum uel simplex: uel replicatum proficiscitur: ut locustas: cicada inter hęc &omnino in aimalium genere una ore caret: prolixum quiddam compactum indiuisumque gerit simile: ei quod linguę speciem refert in iis quibus aculeus in ore eoque ipso rorem haurit alimentum unum &peculiare excrementum cicadis nullum in aluo reperitur: plura earum sunt genera quę magnitudinis modo differunt: atque etiam quod aliis corpus sub transuerso sępto praecinctum distinguitur: membranamque liquido refert: ut iis quas ab argutiolo sono: ęchetas appellarunt aliis non ita est: ut cicadastris: Sut uel in mari nonnulla animalia effi gie insolenti: &sui generis: quę quoniam rara inuentu sint: consti tui in genus non decet: Iam . n. piscatores uidisse se retulerunt