Latin
ARISTOTELIS LI BERDE HISTORIA
Aristotle, De animalibus 96
Unproofread scanNot analysed yet
Vnc de insectis pari ratione tractandum est: continet genus uel species plures: quarum nonnullis quamuis cognatis: nomen nullum commune est inditum: ut api: craboni: uespę: cęterisque gene ris eiusdem: Item quibus pennę uagina inclusę continentur: ut Gallerucę: fulloni: pilulario: &reliquis generis eiusdem: onnium ergo partes communes tres illas haberi constat: Caput aluum: &quod inter hęc situm est: quale in cęteris pectus: dorsumque ha betur unum id: quod interiacet magna ex parte est: Quę tamen sunt longa &multipeda: iis fere totidem sunt quę interiacent: quot incisurę insecta: diuulsa etiam uiuere possunt omnia: exceptis iis quę uel admodum frigeant: uel prę sua exiguitate quamprimum refrigerentur: Nam uespis quoque diuulsis: non deest uiuacitas: Viuit ergo cum pectore: tum caput: tum etiam aluus: At sine eo caput auulsum uiuere non potest: diutius ea uiuunt diuulsa: quibus corpus longum pedesque multi: et pars quę abscisa est: in utrunque se mouet extremum: nam &caput uersus ingreditur: &in caudam ut in iis quas uocant centipedas moueri uidemus: oculi in omnibus patent: Sed nulla ex cęteris partibus sensariis manifesta est: pręterquam lingua in nonnullis quę uel testa intectis omnibus data est: qua &gustant &cibum attrahunt: hęc aliis mollis infirmaque est: Aliis dura &ualida: ut purpuris: tabanis: asilis: atque aliis plurimis: Omnia. n.