Latin
99
Aristotle, De animalibus 99
Unproofread scanNot analysed yet
Ad hęc inter piscandum quam maxim e cauent: ne uel remo uel retibus moueant strepitum: Sed cum aliquo in loco gregatim pisces stabulari intellexerint: certo in teruallo coniectantes retia dimittunt: ut neque remo: neque impetu cymbae strepitus ad locum deueniat piscium: &omnibus pręcipitur nautis silentio quam maximo nauigent: dum gregem circundant: nonnunquam ubi aggregare pisces placuerit idem faciunt: quod in delphinorum captura: obstrepunt enim iactis lapidibus: ut deterriti inarctius coeant: atque ita uniuersi irretiantur: &antequam circunueniant omnem ut modo dixi strepitum uetant: At cum circundatum iam est: clamandum obstrependumque iubent: strepitum enim tumultumque sen tientes perterriti compelluntur: interrumpuntque incauti: Item ubi piscatores e longinquo pisces agminatim pascentes ac per tranquilli serenique maris summa oberrantes aspexere libuitque magnitudinem: genusque cognoscere: si silentio sensimque accesserint: latent: supernatantesque adhuc com periunt: At si quem priusquam occuparint strepitum citarint: fugam inde plane arripere uidentur: Addo etiam pisciculos fluuiatiles cottos nomine: qui sub saxis stabulantur: Capiuntur enim a nonnullis saxo percusso: sub quo latent: protinus enim inde exturbantur: ut qui audiant: &caput per strepitum tem ptentur: pisces igitur audire iis ac aliis eiusmodi documentis constat: Sunt autem qui uel maxime animalium pisces au ditu ualere arbitrentur: uidelicet hominum experimento: qui assidue in mari uersantur: remque piscatoriam percallent: sut uero qui liquidius inter pisces audiant: mugilis: chromis: lu pus: salpa: &reliqui id genus: Caetera piscium genera minus audiunt: Quamobrem minus gurgitibus uersari potius solent Olphatus quoque similis intelligitur ratio: ęscam enim recen tem attingere pars plurima piscium recusat: nec eisdem ęscarum generibus omnes capiuntur sed uariis: scilicet sui agni tione odoris: Quippe cum uel fetida nonnullis accommoden tur: ut salpae: stercus: complures item piscium in speluncis latentes: quotiens euocare captum piscator uoluit: fauces spe cus odoribus illinunt cetariis: itaque protinus excitant: Anguillam item hoc eodem capi modo palam est: Vas enim salsamentarium ponunt: obstaculo in eius os indito: quod colum uocant: Nidores denique potius genera quaeque piscium appetunt: Vnde etiam carunculas sepiarum deustas odoris gratia ęscam hamis affigunt: Ita enim fit ut pisces auidius acce dant: polypos etiam assatos non nisi indoris causa nassis inditos dimitti asseuerant: Quinetiam flutę quotiens uel piscium lotura: uel nauis sentina eiecta est: fugiunt ut odorem sentientes sangui nem quoque suum sagaciter pisces odorari dicuntur: Quę res eo patet argumento: quod quotiens sanguis effusus piscium est: fugiunt &loca petunt longinqua omnino: ut ęsca putrida nassis iniecta: nunqui subire aut appropinquare patiuntur: Sic recente indorulentaque pro tinus uel e longinquo festinantes irrumpunt: Constat hęc eadem in delęhinorum genere latius: cum enim nullam partem auditui deputatam aperte delphini habent: tamen capiuntur per strepitum capite aggrauato ut dictum iam est: Et cum olphatus quoque partem nullam sensariam habeant manifestam: tamen saga citer odorantur: his igitur in animalibus sensus inesse omnes apertum iam est.