Latin
1 to 20
Arnobius the Younger, Commentarii In Pslamos 1-10-20
Unproofread scanNot analysed yet
Nisi mutaveris vultum tuum coram principe vitiorum, et dimiseris eum, ac virtutum Domino omne quod tibi superest vitæ mancipaveris tempus, non vere dicis: Benedicam Dominum in omni tempore, nec semper laus Dei erit in ore tuo, si tibi vitium maledictionis et amaritudinis vivil. Sit ergo laus Dei in ore tuo, non in adu! atione laudibus hominum assuescens, nec timeas ne te vituperent injuste, quos juste vituperas. Si enim ab homine vituperatus fueris, in Deo laudaberis; et superbos contristaveris, audiant mansueti, ct lætentur, hi qui magnifica::t Dominum tecum, et exaltant nomen eju3 in unum. Videamusnunc causas laudis cjus. Inquisivi Dominum, et exandivit me, ct ex omnibus angustiis eripuit me. Et vos, ait, accedite ad eum, qui in cæcitate cordis estis, accedite, et illuminamini, et vultus vestri nou confundentur. Non confundentur in paupertate facies vostræ, si consideritis omnium rerum Dominum illum cœli terræque divitem, pro nostra paupertate pauperem factum, pro nostra tribulatione tribulatum, ipsi nec in paupertate erubescetis, nec in tribulatione deficietis. Nam i te pauper clamavit in cruce. Quis pauper? Qui, ut te divitem faceret, pauper factus est. Factus obediens usque ad crucem (Phil. 11), ut te a cruciatibus liberaret. Clamavit, et Dominus exaudivit eum, misit angelum suum in circuitu timentium corpus ejus, et revolvit lapidem a monumento (Matth. XXVIII), et eripuit eum. Gustate corpus vitæ, et videt quam suavis est Dominus: Vitam enim habet in semetipsu, qui manducaverit carnem ejus, et biberit sanguinem ejus (Joan. VI), et tunc beatus erit vir qui sperat in eo. Timete Dominum, omnes sancti ejus, quoniam nihil deest timentibus cum. Nihil deest in præsenti de virtutibus, nihil deest perfectioni, ut nihil in futurum gaudiis desit. Nam presentis temporis divitiæ amatores suos ita deserere solent, ut egentes et esurientes videas eos quorum in divitiis nullus poterat ferre superbiam.