Latin
21 to 37
Arnobius the Younger, Commentarii In Pslamos 21-2-37
Unproofread scanNot analysed yet
Ergo in incerto sunt positæ divitiæ quas confert mundus. Divitiae autem quas contulerit Dominus non deficient, sed permanent in omni bono, quia istæ divitiæ de timore Dei nascuntur. Sic enim ait, Timete Dominum, sancti ejus, quia nihil deest timentibus eum. Qui æterni divites esse desideratis, venite ad me quasi filii ad pa- Irem. Clamat Spiritus sanctus, Venite et audite me, timorem Domini docebo vos. Timorem enim Domini Ille doceri vult, qui vult vitam æternam, et desiderat videre dies bonos. Times ergo Dominum, non si tonantem, aut fulgurantem, aut terræmotum facientem timeas, sed si ignem aeternum comminantem formides. Quia sicul habet vitam, qui cohibet linguam suam a malo, et sicut aures Domini in preces ejus sunt, qui ita avertitur a malo ut faciat bonum, ita vultus Domini super facientes mala, ut perdat de terra memoriam eorum. Notandum sane quia inter cætera virtutum insignia pax quoque quærenda præcipitur: Inquire, inquit, pacem, et sequere eam. Pax enim et in pracsenli dies bonos facit hominibus, et in futuro Dei filiorum dignitatem impertit, secundum id quod ipse Dominus dicit: Beati pacifici, quia filii Dei vocabuntur (Matth. v). Nec hoc nos terreat, quod videmus in isto sæculo, multas tribulationes justorum. Transeunt enim i, sx tribulationes, et ex his omnibus liberat eos Dominus. Ipse etiam in sepulcro custodit omnia ossa eorum, et ita ea servat resurrectioni, ut unum ex his non patiatur perire in resurrectionis die. Mors autem peccatorum pessima apparebit tempore quo resuscitat in corporibus animas suorum. Hoc sane sciatis, inquit, quia non peccat omnis qui sperat in eo. Abstinentiam peccatorum in fine psalmi commendat eis qui sperant in Dominum, ut ad spei suae fructum attingant: Non enim peccant, inquit, omnes qui sperant in eum.