Latin
1 to 22
Arnobius the Younger, Commentarii In Pslamos 1-18-22
Unproofread scanNot analysed yet
Magnus Dominus et laudabilis nimis. Laus Domini pro diversitate donorum ejus et operum cst prædicamla. Laudatur in sanctis. laudatur in donis cibi carnalis et spiritalis, laudatur in fabri a mundi, et in diversis, ut diximus, largitionibus suæ inæstimabilis pietatis. In isto autem psahno, qua de causa laudatur? Quia dilatavit, inquit, exsultationem universæ terræ a monte Sion, a latere Aquilonis: ibi est civitas magni Regis, civitas Bethleem. In hujus civitatis gravibus, id est, in his qui nulla sunt levitate superflui, in his cognitus est Dominus, quando succepit eam. Quam eam? Exsultationem utique, quam dilatavit omni terne. In gravibus usque hodie cognoscitur Dominus. Sicut enim si videas aliqucm levem et vanum, ibi cognoscis diabolum; sic si quem viJeris gravitate conspicuum, ibi cognoscis Dominum Jesum Christum. Sicut tunc cognitus est in gravibus, in Marix integritate, et in Joseph castitate. Statim autem ut in his cognitus est, reges terræ turbati sunt. Venerunt enim principes sacerdotum et scribar, populi ad regem, et ad stellæ indicium interrogati, dixerunt natum Christum in Bethleem Judce: Tunc, inquit, rex turbatus est, et omnis Hierosolyma cum eo (Matth. II). Etiam ipsi videntes stellam tunc hnirali sunt, et tremor apprebendit eos, ita ut admoniti (a) in somnis non redirent ad Herodem regem. Misit autem rex et occidit omnes infantes, et ibi matres eorum dolebant in nece eorum, sicut parturientes doluerant. Dolebant autem in spiritu vehementi. Contritæ sunt etiam naves Tharsis. Etymologiam fecit naves Tbarsis nominando, quod tempore quo non est inventus Dominus, et infantes occisi sunt, etiam navigia regio sunt jussu vexata, quibus magi, qui non redierant ad regem credebant fugere potuisse. Nos autem sicut audivimus ab eis natum Regem, ita et vidimus in civitate Dei nostri, quam fundavit Dominus in æternum.