Latin
23 to 32
Arnobius the Younger, Commentarii In Pslamos 23-3-32
Unproofread scanNot analysed yet
Ibi suscipimus, Deus, misericordiam tuam, in medio templi tui secundum nomen tuum, quo Salvator diceris, ita et laus tua in noces terrac; jastitia enim plena est dextera, qua nos dignaris cruere et diabolum subjugareq:io facto lætatur mons Sion, lætatur Ecclesia. et exsultant filiæJudæ, omnes animæ ex utero Ecclesiæ iterala nativitate progenitæ, propter judicia tua, Domine, quibus hoc judicasti, ut diaholum subjugares, et animas hominum liberares. Nunc vos, o animæ liberatæ et iterum genitæ, circumdate matrem vesl am Sion, et duorom testamentorum plcua lactibus ubera sugite, narrate in turribus ejus misericordiam, quam consecnti estis. In turribus qui sum, civitatem defendunt, et hostibus resistunt. Ponite corda vestra in virtute ejus. Considerate qua virtute pro vobis pugnat, et distribuite gradus ejus, unumquemque pro suo merito facile a i gradum accedere, ut illi juste episcopatus sedem, illi juste presbyterii gradum tradas. Sic distribuite gradus ejus, sine pecunia, sine acceptione personæ, ut enarretis in progenie altera. Quia hicest Dominus Deus noster, qui regnat cum Patre et Spiritu sancto Filius Dei, ipse reget nos in saecula. Amen.