Latin
1 to 15
Arnobius the Younger, Commentarii In Pslamos 1-27-15
Unproofread scanNot analysed yet
Cum Deus omnibus bonus sit, et nulli sit malus, quid sic volui. dicere: His bonus, qui recto sunt cor le? Hæc dictio humanis sensibus applicanda est his qui vituperant judicia Dei, dicentes: Ille perfidos, ille iniquus, sordidus, truculentus, insainus est Me autem innocens, castus, humilis, insania fatigatur, infirmitate coicutitur, et his similia. Hæc rectis corde virtutum semina comprobantur. In quibus probata i! des segetem suam in æternæ vitæ amœnilate suscipiat, et in sæculo quasi in hieme glaciali positi primae anastasis, quasi primi verbi [Forte veris ]flores exspectent. Lxtantes itaque in pace sua peccatores; quod cum hominibus non flagellantur teneat superhia, flant crassi, prodeat ex adipe eorum iniquitas, ponant in cœlo os suum, et loquantur iniquitatem in excelso, dicant non esse scientiam in Deo. Qui tamen sunt audiamus: Hi sunt, inquit, peccatores, et abundantes, qui in sæculo oblinuerunt divitias. Mei autem pene moti sunt pedes, et a rccto itinere pene effusi sunt gressus mei, quia dixi in corde meo: Ergo sine causa justificavi cor meum, et lavi inter innocentes manus meas. At ubi consideravi omnia temporalia esse quæ peccantibus ministrantur, et subito eos deficere et perire propter iniquitatem suam, et istam vitam eos quasi somnium transire; et quia Deus in civitate sua Jerusalem quain præparat sanctis, imaginem eorum ad nihilum rediget, tunc inflammatum est in amore Dei cor meum, et renes mei rosoluli sunt, id est, ad cast tatis libertatem a mali exempli vinculo resoluti. Ideo enim ad nibilum redactus sum, hæc cogita s, quia nescivi non esse condignas passion es bujus temporis ad futuram gloriam. Po teaquam didici, etiam jumentum xstimatus, et pecus ad occisionem positus, tamen permansi semper tecum. Tenuisti manum dexteram meam, in voluntate tua deduxisti me, et cum gloria assumpsisti mc.