Latin
Psalm 72
Arnobius the Younger, Commentarii In Pslamos 72
Unproofread scanNot analysed yet
Quam bonus Israel Deus, his qui recto sunt corde Mei autem pene moti sunt pedes, pene effesi sunt gressus mei. Quia zelavi super iniquos, pacem peccatorum videns. Quia non est respectus morti eorum, et firmamentum in plaga eorum. In labore hominum non sunt, et cum hominibus non flagellabuntur. Ideo tenuit eos superbia, operli sunt iniquitate et impietate sua. Prodiit quasi ex adipe iniquitas eorum, transierunt ii: affectum cordis. Cogitaverunt et locuti sunt nequitiam, iniquitatem in excelso locuti sunt. Posuerunt in cœlum os suum, et lingua eorum transivit in terra. Ideo contertetur populus meus hic, et dies pleni invenientur in eis. Et dixerunt: Quomodo scit Deus, et si est scientia in excelso. Ecce ipsi peccatorea, et abundantes ia sæculo obtinuerunt divitias. Et dixi, Ergo sine causa justificavi cor meum, et lavi inler innocentes manus meas. Et fui flagellatus tota die, et castigatio mea in matutinis. Si dicebam: Narrabo sic; ecce nationem filiorum tuorum reprobavi. Existimabam ut cognoscerem hoc, labor est ante me. Donec intrem in sanctuarium Dei, et intelligam in novissimis eorum. Verumtamen propter dolos posuisti eis, dejecisti eos dum allevarentur. Quomodo facti sunt in desolationem, subito defecerunt, perierunt propter iniquitatem siam. Velut somnium surgentium, Domine, iu civitate tua imaginem ipsorum ad nihilum rediges. Quia inflammatum est cor meum, et renes mei commutati sunt, et ego ad nihilum redac. us sum, et nescivi. Ut jumentum factus sum apud te, et ego semper tecum. Tenuisti manum d. teram meam, et in voluntate tua deduxisti me, et cum gloria suscepisti me. Quid enim mihi in cœlo, et a te quid volui super terram? Defecit caro mea et cor meum, Deus cordis mei, et pars mea Deus in æternum. Quia ecce qui elongant se a te peribunt, perdidisti omnes qui fornicantur abs te. Mihi autem adhærere Deo bonum est, ponere in Domino Deo spem meum. Ut annuntiem omnes prædicationes tuas in portis filiæ Sion.