Latin
1 to 16
Arnobius the Younger, Commentarii In Pslamos 1-3-16
Unproofread scanNot analysed yet
Nonus psalmus docet occulta Filii in sancti symboli sacramento; qui enim susceperit fidem in mysterio absconditam, primo confitetur non summis labiis, sed in toto corde suo, et narrat omnia mirabilia ejus. Jam non lætatur in rebus labentibus et caducis, sed dicit Domino: Lætabor et exsultabo in te, et psallam nomini tuo, Altissime, quia fecisti judicium meum, id est, pro me judicasti, et causam meam obtinui; sedisti enim super thronum ut judicares sententiam. Increpasti quod gentes essemus, et periit impius diabolus, quem in idolis colebamus. Nomen autem idolorum delesti in æternum ct in sæculum sæculi. Ibi defecerunt gladio verbi lui in finem, et civitates destruxisti: templa eorum in toto orbe dum destruuntur, omnis pene civitas in templis destructa est; sicut enim Ecclesie in toto mundo positæ civitates sanctorum sunt, sic templa in toto mundo posita civitates daemonum esse noscuntur. Periit autem memoria eorum cum sonitu, Dominus autem in æternum manens paravit in judicio sedem suam, ut judicet orbem terræ in æquitate. Non accipiens aliter Dominum, aliter servum; sed contemnens personas divitum, factus es magis refugium pauperum, eorum sane qui noverunt nomen tuum. Non enim omnes pauperes non derelinques, sed non derelinques quærentes te, Domine. Pallamus ergo Domino qui habitat in Sion, id cst, in Ecclesia catholicis definitionibus sublimata, ibi annuntiemus mirabilia ejus. In qua requirens sanguinem martyrum suorum quotidie Dominus memoratur nostri, nec obliviscitur orationem pauperis, dicentis sibi, ViJe humilitatem meam de iuimicitiis dæmonum natam, exalta me de portis mortis, tollens cor meum a concupiscentiis carnis, ut annuntiem omnes laudes tuas in portis filiæ Sion, ut exsultem in salute tua. Nam infixæ sunt gentes in interitum quem fecerunt, opus manuum suarum adorantes; hi convertentur in infernum, quia obliviscuntur Dominum, qui 'non in linem obliviscitur pauperem, cujus patientia non perierit usque in finem.