Latin
17 to 36
Arnobius the Younger, Commentarii In Pslamos 17-2-36
Unproofread scanNot analysed yet
Nunc rogat spiritus prophetiæ, ut exsurgat Dominus contra fortitudinem hominis, ut judicet gentes in conspectu suo. Tollat eas ab idolis, et statuat eas in Ecclesia. Constituat legislatorem super eas, et sciant gentes quia dii non sunt quos colunt; sed sciant quia homines sunt. Quid, inquit, Domine, recessisti longe, ita ut despicias opportunitates in tribulatione? In quo dum superbit impius, incenditur pauper. In quocunque enim judicio pauper et dives auditur, divite superbiente, pauper incenditur. Omnes enim ipsum arguunt, illum autem laudant etiam peccatorem in desideriis animæ sum, etiam iniqua agentem benedicunt. Hic est peccator irritans Dominum. Cum enim non solum non arguitur iniqua agens, sed etiam benedicilur, si quod autem interrogatus fuerit, secundum multitudinem iræ suae non quærit. Non est Deus ante oculos ejus, polluitur via ejus in omni tempore. Judicia tua a facie ejus abscedunt, et ita omnibus inimicis suis dominatur, ut dicat, in cerde suo, Non movebor in generatione sine malo: bujus os maledictionibus plenum, nibilque blandum habens. Contra pauperem in lingua cjus labor est, sedet in insidiis cum divitibus aliis, ad nihil aliud nisi ut interficiat innocentem: hoc sane quia divites in suo consalio faciunt, ut in laqueo suo capiant innocentes; et ideo jugiter clamandum est, Exsurge, Domine, et exaltetur manus tua, ne obliviscaris pauperem in iinem; ut quid irritavit impius Dominum? dixit enim in corde suo: Non requiret Deus. Ille autem requirit, et considerat omnia, sed patienter agens exspectat, tU tradat eos in manus suas, et tollat eos de manibus dæmonum. Ipsi enim derelictus est pauper; quem enim omnes despiciunt, Deo eum sine dubio dcrelinquunt, et orphano patrem non habenti ipse existit aJjutor. Conterens brachium diaboli qui per Pharisæos quæsivit peccatum aliquod, unde argueret DoMinum, et non invenit.