Latin
1 to 17
Arnobius the Younger, Commentarii In Pslamos 1-32-17
Unproofread scanNot analysed yet
Octogesimus secundus psalmus habet quidem nomina gentium adversus Israelitas dimicantium, contra quasexoratur Altissimus, Deus solus qui est super omnem terram Dominus. Dicit autem contra Hebræos has gentes insurrexisse, Moab ex Lot, Amalec ex Cham. Hi erant in tabernaculis Idumaeæ, et cum his associati sunt Ismaelitæ. Hi conabantur tenere sanctuarium Dei captivum. Contra hos ut non sileat neque compescatur Dominus exoratur. Ideo autem in capite habet, Deus quis similis tibi? Et in fine: Tu solus Altissimus super omnem terram. Quoniam in diis suis confidentes adversum nos excitantur, qui te habemus Deum, qui similem non habes. Tu enim solus es Altissimus super omnem tetram. Nos autem, quia istæ omnes gentes ab apostolis occupatæ in Christi hæreditate titulatæ sunt, si hos factos cives sanctorum per gratiam credimus, et domesticos Dei, non de his dicamus: Inimici tui, Domine, sonuerunt, sed de dæmoniis, quorum consiliis totus mundus, et carnaliter concutitur, et spiritaliter fatigatur. Tamen non vinceremur carnaliter ab hostibus visibilibus, si nos invisibiles spiritaliter vinceremus. Nemo enim intrat in domum fortis, et vasa exipit, nisi fortem ligaverit (Matth. XII). Fortes ergo spiritales homines sunt, quorum vasa carnes sunt exteriores, homines sunt, cum illis interioribus agent dæmonia bellum. Quos cum vicerint et occupaverint vasa eorum, id est, corpora eorum, quae pro armis bellicis tractabant adversus inimicos: his occupatis, illi excitant gentes, quia illosqui contra eos spiritaliter pugnareconsuevfrant, et armis orationum, et puræ conscientiæ vincere, sciunt se penitus non habere. Da enim unum spiritalem, qui istum psalmum contra centum. . ilia gentes, præsumens de conscientia, proferat, et vides protinus evenire victoriam. Verum quia cum his nobis adhuc congres io t st quos spiritaliter conamur vincere, quia cos nondum vicimus, etiamsi nos vicisse putemus, quiasi vicissemus spiritaliter, ut dixi, nequaquam camaliter vinceremur;