Latin
18 to 26
Arnobius the Younger, Commentarii In Pslamos 18-3-26
Unproofread scanNot analysed yet
agamus ergo ut quia terrenae nobis superantur et occupantur provinciæ, spiritales nobis patriae non negentur, ut vel in fine vitæ nostræ in bono studio inveniamur, quia cogitant adversum nos, dicentes: Disperdamus eos ex gente, ut non memoretur Deus nomen eorum amplius. S iuut enim dæmones quia si peccamus, sic erimus Deo exsecrabiles, sicut et ipsi sunt. Rogemus Dominum ut sicut ignis comburit silvas, et ut flamma comburit montes, ita persequatur eos in tempestate sua. Quia dicunt, inquit, hæreditate possideamus sanctuarium Dei. Sanctuarium Dei est, ubi mysteriorum sunt reposita sacramenta: ibi caro coelestii, ibi sanguis divinus, ibi charismatis virtus, ibi fons perennis est, et lex divlna, ibi sunt omnia ista intus in nobis, qui per fidem sanctuaria Dei facti sumus. Ergo excitemus in zelum Dominum, dicentes ei: Domine, quos tuo sanguine redemisti, quos tuum sanctuarium dignatuses facere, invaduntur ab his qui adversum testamentum tuum disposuerunt. Imple facies eorum ignominia, Ut confundantur et pereant in æternum. Dum enim illi perierint qui impediunt cognoscere Dominum, tunc cognoscet omnis gens, quia tu solus es Altissimus super omnem terram, sicut dejectis denique ubique templis et idolis in Ecclesia Dominus regnat super omnem terram corporis nostri, regnat Dominus Jesus Christus, qui est cum Patre et Spiritu sancto, unus Deus et solus Altissimus, per omnia sæcula sæculorum. Amen.