Latin
1 to 23
Arnobius the Younger, Commentarii In Pslamos 1-33-23
Unproofread scanNot analysed yet
Omnes pene psalmi qui in filiis Core titulantur, lætitia pleni sunt. Non enim secuti iniquitatem patris, alienum a Deo ignem libidinosum assumunt, sed hoc amantes quod diligit Dominus, de civilate gloriosa loquuntur. Quod tamen principium dederit psalmo octogesimo sexto prophetiæ spiritus, requiramus. Fundamenta ejus. Adhuc non dixisti cujus, et dicis jam ejus? Unde apparet Deum libi ostendisse civitatem, cujus te positio, dum canlares Domino, appellavit; et dans tuæ cogitationi responsum, subito exclamasti: Fundamenta illius civitatis quam cogito, cujus portas diligit Domninus super omnia tabernacula Jacob, de qua gloriosa dicta sunt a prophetis; fundamenta ejus in montibus sanctis. Ibi sunt fundamenta civitatis, quos Christus montes excelsos fecit, quorum vertices cælum pulsant, in quibus transfiguranlur in splendore, in quibus apparent cum eo Moyses et Elias, in quibus Lex et Prophetia cum Christo concordant, in quibus apertis coelis, clamat Pater de Christo suo: Hic est, in quo mihi bene complacui, ipsum audite (Matth. XVII). In ipsis montibus fundamenta sunt Ecclesiae collocata. Fundamentum aute:n ibi nemo potest ponere, præter id quod positum est (I Cor. III). Saxum enim positum est solidum. Et si quis præter hoc quod positum est posuerit, in arenam posuit. Sed forte dicis, Cum unum fundamentum memoret Apostolus, quomodo hic plura memoras fundamenta? Ad hoc illud respice: si regem dixeris ChrisLum solum, dicitur tibi, Rex regum est; si Dominum, respondebitur tibi, Dominus dominantium est; si sanctum, sanctus sanctoruin est. Sic et si solum fundamentum memores, fundamentum fundamentorum negare non poteris. Unde idem Apostolus superædificari credentes Christo desiderat et exoptat, super fundamentum apostolorum et prophetarum (Eph. II). In hac ergo civitate memorabo Raab, excipientem nuntios, et Babylunem ducentem captivos, gentium scilicet plebes sordidas in fornicatione, sicut Haab, et superbas in virtute, sicut Babylon.