Latin
24 to 32
Arnobius the Younger, Commentarii In Pslamos 24-4-32
Unproofread scanNot analysed yet
Has dico, inquit, in ista civitate venturas, ut sciant te. Ibi enim et alienigenæ, ibi Tyrii, ibi etiam populus Æthiopum clamabunt de apostolis. ,dicentes: Audivimus eos unusquisque linguis nostris loquentes magnolia Dei (Act. 11). Ibi cognovimus matrem Sion dicentem, quod homo et homo natus ait in ea, in Sion provincia matrem civium Hebræorum dicentem: Cognovimus nos gentes quod homo A.laui primus factus sit ex terra in animam viventem, nunc alitis homo novissimus Adam natus sit ex virgine, in Spiritu vivificante: primus homo generat filios qui possideant terram, secundus homo generat qui possideant cœlos. Ecce homo et homo, hoc vos gentes unde nostis? In Sion, id est, in civitate, cujus fundamenta in montibus sanctis sunt. Ibi nobis dictum est: Dominus hoc narrabit in Scripturis populorum et principum, qui fuerunt in ea, et hoc didicimus quod in habitatione ejus nullus erit tribulans, nullus suspirans, nullus flens, nullus afflictus, sed lætantium erit omnium habitatio in ea. Quorum lætitia, quia verbis exprimi non potuit, comparatione distincta est, ut quanta potest omnium nostrorum, qui in sæculo sumus laetitia in unam summam colligi, tanta in uno ei habitatore fundatur, per eum qui funJavit eam Altissimus, regnans cum Filio, Patre et Spiritu sancto, per æterna sæcula saeculorum. Amen.