Latin
1 to 19
Arnobius the Younger, Commentarii In Pslamos 1-43-19
Unproofread scanNot analysed yet
Tertiwn alleluia canitur in psalmo centesimo sexto, in quo usus noster quotidianus retexitur. Audi, Novatiane, audi de quibus loquitur: vult enim in isto psalmo agere contra te specialiter Spiritus sanctus. Tu enim dicis: Qui adhuc non sunt redempti, ipsi possunt ad indulgentiam per pœnitentiam pervenire. Nos dicimus: Illi per fidem solam ad indulgentiam attingunt. Isti autem qui jam redempti sunt, non per fidem solam, quia jam crediderunt, sed per poenitentiam perveniunt ad misericordiam redemptoris. Denique audi quid dicat: Dicant, inquit, ii qui redempli sunt a Domino, quos redemit de manibus inimicorum, utique per baptismum, de regionibus congregavit eos, utique ad fidem,a solis ortu et occasu, ab aquilone et mari. li erraverunt, id est, a recti tenore recesserunt, passi siccitatem in via, id est, in Christo ambulantes, quia ipse est via. Passi siccitatatem sermonis, dum nullus docet, nullus exhortatur, aut nullus est cujus exemplo perfundereutur. Passi siccitatem erraverunt, et civilatem habitationis noa invenerunt; non invenerunt cujus exemplo spiritaliter viverent, sed desertum hujus. mundi passi esurientes et sitientes anima in ipsis defecit. Quia cihum verbi Dei et boni exempli non habuit, et clamavcrunt ad Dominum cum tribularentur, id est, dum pœniterentur, et de necessitatibus eorum liberavit eos. Reduxit eos in viam rectam, per pœnitentiam sunt revocati ad Christum, ut per ipsum perveniant ad civitatem habitationis, et possint refici sermonibus sanctis. Confiteantur Domino misericordiæ ejus, et mirabilia cjus filiis hominum. Quia satiavit animam quæ fame peribat, et animam esurientem. Quid esurientem? Bona utique quæ non habebat esurientem. Ergo saturavit bonis pœnitentem, et sedentem non in schemalibus mundi, non in publico gloriantem, sed sedentem in tenebris et in vinculis, in mendicitate et in ferro. Quare hoc, inquiunt mundi homines, quid sibi volunt isti religiosi plorare, sedere in vinculis, sedere in tenebris?