Latin
106.27 to 106.45
Arnobius the Younger, Commentarii In Pslamos 106.27-45
Unproofread scanNot analysed yet
anima eorum in malis tabescebat. Turbati sunt et moli sunt sicut ebrius, et omnis sapientia eorum devorata est. Et clamaverunt ad Dominum cum. tribu/ arentur, et de necessitatibus eorum eduxit eos. Et statuit procellam ejus in auram, et siluerunt fluctus ejus. Et lætati sunt quia siluerunt, et deduxit eos in portum voluntatis eorum. Confiteantur Domino misericordiæ ejus, et mirabilia ejus filiis hominum. Et exaltent eum in Ecclesia plebis, et in cathedra seniorum laudent eum. Posuit flumina in desertum, et exitus aquarum in litim. Terram fructiferam in salsuginem, a malitia inhabitantium in ea. Posuit desertum in stagna aquarum, et terram sine aqua in exitus aquarum. Et collocavit illic esurientes, et constituerunt civitatem habitationis. Et seminaverunt agros, et plantaverunt vineas, et fecerunt fructum nativitatis. Et benedixit eis, et multiplicati sunt nimis, et jumenta eorum non minoravit. Et pauci facti sunt, et vexati sunt a tribulatione malorum et dolore. Effusa est contentio super principes, et errare fecit eos in invio, et non in via. Et adjuvit pauperem de inopia, et posuit sicut oves familias. Videbunt recti et lætabuntur, et omnis iniquitas oppilabit os suum. Quis sapiens et custodiet hæc, et intelliget misericordias Domini?