Latin
1 to 19
Arnobius the Younger, Commentarii In Pslamos 1-44-19
Unproofread scanNot analysed yet
Psalmus centesimus septimus ex duorum psalmorum finibus probatur esse constructus, ex parte quinquagesimi sexti et quinquagesimi noni. Quam considerationem, si diligenter sensus spiritalis attendat, videt satis necessarium Deo cor suum; et omnes occasiones mundi ab eo separans, paratum Deo alludet in psalmo et in verbo congeminat. Quid est enim dicere Deo, Paratum 'cor meum, nisi hoc, ut dicat ei: Veni, Domine, paratum cor meum, et in rem tibi pr. cparatam ingredere, ut cantem et psallam in gloria unca. Quasn autem suam gloriam memoraret adjunxit: Exsurge, ait, gloria mea in psalterio et in cithara. ut in ipsam gloriam exsurgam diluculo, mox ut mihi auxilium tuum fulgescens, tenebras a me meorum excluserit peccatorum; tunc et in populis confitebor, et dicam: Quia non sum dignus vocari servus tuus pro peccatis meis, non me jactabo in superbia, eliam cum me per indulgentiam tuam mundatum agnovero. Sicut ille qui Vas electionis factus clamabat dicens: Non sum dignus vocari apostolus (I Cor. xv). Et hæc confessus in populis Domino, coepit psalmuln dicere inter gentes. Quem psahnum Paulus cecinit inter gentes? Hunc sine dubio, Quia magnificata est usque ad coelos misericordia ejus. Qui venit in hunc mundum peccatores salvos facere, quorum primus, ait, ego sum (I Tim. 1). Et hæc veritas ejus usque ad nubes pervenit, id est, usque ad aposlolos pervenit veritas, qui est Christus. Jain prophetæ silent, soli apostoli loquuntur, et apostolorum discipuli. Quid loquuntur? Quia exaltatus est Super coelos Deus Dei Filius, et edens ad dexteram Patris, super omnem terram ejns gloria prædicatur, ut liberentur in toto orbe terrarum, qui sunt dilecti ejus, in quibus clamat Ecclesia: Salvum me fac dextera tua et exaudi me. Nisi enim dextera ejus traxerit ab inferis animam nostram, id est, ab inferis cogitationibus, non solvimur a descendentibus in lacum, id est, non eripimur, sed a fornicationis laqueo innodamur.