Latin
20 to 35
Arnobius the Younger, Commentarii In Pslamos 20-8-35
Unproofread scanNot analysed yet
Sed sicut non eripimur. nisi per dexteram ejus, sic non eripit nos dextera ejus, nisi dicamus credentes: Salvurn me fac Hextera tua et exaudi me. Ad hæc Deus, inquit, locatus est in sacto suo, id cst, in Domino Jesu Christo locutus est Deus: Exsultabo et dividam Sichimam. Civitas est quam Hebræi humiliaverunt in gladio, quia soror eorum ibi corrupta fuerat. Nunc vero quia icens eorum corrupta est, in gentes misit Deus Filium suum, qui hanc urbem gentium tallat de potestate Hebræorum. Et dividam cam apostolis, et convalles tabernaculorum ejus metiar in tres partes, ita ut ipsas tres partes in uno regno conjungam, et sit Trinitas Dei in trinitate populi Hebræorum, Græcorum et Latinorum. Ex bis tribus eata. in cunctis partibus mundi, ut nostri sint omnes per fidem, qui sine fide nostri esse non possunt. Sint nostri Galaad et Manasse in gentibus, et Ephrem fortitudo capitis nostri in benedictionibus. Sit Juda rex meus in Christo, sit Moab olla spei meæ. Moab filia Lolh, ex quo Moabitæ sunt gentes, quæ angelis ducibus evasit pluvias igneas de cælo venientes, pro qua rogat ut non ardeat in Sodemitiis flammis, sed in Spiritu ferveal sancto, et cum filiis suis, id est, gentibus quæ ignorant Deum, sit olla spei meæ: In Idumæam, inquit, id est, in habitationem gentium. Ibi extendam calceamentum meum, non inde fugiant discipuli me; excutientes pulverem de pedibus suis, sed ibi eant extendentes calceamentum suum, ut dicatur de eis: Quam speciosi pedes evangelizantium pacem, evangelizantium bona (Rom. x)! Hæc autem et nobis evenient, ut evadamus calores Sodomiticos, et flammis sancti Spiritus accendamur, si Allopbylos conemur evincere, et eos quotiescunque contra nos arma cor. ripiunt, id est, immundos spirilus subjugare hitamur, ut merito dicamu? ,Mihi Allophyli subditi sunt: quibus subditis, quis deducet nos in civitatem munitam, nisi Filius Dei?