Latin
1 to 20
Arnobius the Younger, Commentarii In Pslamos 1-47-20
Unproofread scanNot analysed yet
Confitemini Domino quoniam bonus, quoniam in sæculum misericordia ejus. Licet in æternum regnet misericordia ejus, famen confessio in isto sæculo poterit prodesse peccantibus. Post istud enim sæculum, confessio peuitus non valebit ad veniam. Itaque cum est tempus confitendi Domino, fateamur. Est enim in islo sæculo paratissima misericordia ejus. Si vis discere ita esse, docere te poterit et domus Israel, et. domus Aaron. In Scripluris omnibus veteris Testamenti ibi legis quia quotiescunque conversus est populus ad confessionem, et poenituit, toties est misericordiam consecutus. Quod si ad legendum incapax esse videris, require homines qui timent Dominum, et ipsi tibi ostendent quomodo confitentihus parata sit misericordia ejus. Nam et ego in tribulatione mea confessus sum, et invocavi Dominum, et exaudivit me in latitudine. Verum quia et nos ipsi nobis hostes sumus, dum contra salutem nostram aliquid concupiscimus, et nihileminu; extra nos alios inimicos habemus visibiles atque invisibiles, oremus ut Dominus nobis adjutor esse dignetur contra inimicitias istas quas memoravimus, et tunc demum non timebimus inimicos nostros. Melius est enim confidere ia Domino, quam confidere in homine. Nota iui confidentiam quam tencas, Christiane. Noli confidere in te, noli dicere, sic te liberum labere arbitrium, ut tu Libi in tc ipso confilas. llabes quidem liberum arbitrium, sed noli de eo præsumere; de Deo præsume, quin vi-Ici non potest, nam liberum arbitrium vinci potest. Bonum est confidere in Domino, quam confidere in homine, aut iu principibus. Si enim confidas in Domino, tunc poteris dicere: Omnes gentes circumdederunt ine, et in nomine Domini ultus sum eos. Hoc libertas arbitrii dicere noli potest, aut si dixerit, doccbo eam aperte mentiri, aut certe ab initio sæculi det mihi qui sine Dei auxilio evaserit, sivc visibiles, sive invisibiles inimicos.