Latin
21 to 38
Arnobius the Younger, Commentarii In Pslamos 21-6-38
Unproofread scanNot analysed yet
Attende etiam in auxilio positis quid accidat: lmpulsus sum, inquit, versatus sum ut caderem, et Dominus suscepit me. Et subjuugat si potest: Fortitudo mea et laus mea libertas arbitrii, et ipsa facla est mihi in salutem. Hoc si non potest dicere, immo quia non potest juste diccre, ciicat se a Domino suscipi, et fortitudinem omnem auxiliis divinis ascribat. Ejus enim dextera fecit virlutem, si quam in nobis habemus. Ejus dextera exaltat nos ex inferno inferiore. Ipse enim facit ut vivamus, et non moriamur, ut narremus opera cjus. Ipse castigans castigat nos in misericordia, et morti non tradet nos. Nunc forte audiat me prædestinationem docens, et arbitrium hominum infringens, putet me libertatem arbitrii ita excludere, ut peccantes existimem Dei abjectione peccare. Quod peccamus, nostri arbitrii docebitur, quod contemnimus gratiam. Vide quanta libertas est arbitrii tui; negetur a servo Dominus, ut dicat homo Deo: Nolo tibi credere, et faciat sibi templum ubi idolum colat, aut synagogam ubi suum abneget Savatorem. Quid ergo malum facimus, per libertatem incurrimus, quia non dignatur Domiuus justus cpacta servitia. Si vero aliquid boni fecerimus, imputabimus largitori, qui bona omnia ad se confugientibus præstat, secundum illud quod ipse dignatus est repromittere: Omnis qui petit accipit, et qui quærit invenit, ct pulsanti aperietur (Luc. XI). Pulsemus ergo, et cum propheta in isto psalmo cantemus: Aperilemihi portas justitiæ, et ingressus eas confitebor Domino. Hæc nos clamamus adminiculis auxiliisque divinis, unde nobis vox responsionis eorum videtur audiri: Hæc porta quam pulsatis non est homini libertate concessa, sed est in Domini auxilio constituta, et soli justi introibunt per eam. Confiteamur ergo Domino, quoniam ipse exaudit nos, et ipse nobis efficitur in salutem. Veniamus nunc ad lapidem quem reprobaverunt ædificantes.