Latin
1 to 19
Arnobius the Younger, Commentarii In Pslamos 1-59-19
Unproofread scanNot analysed yet
Cum a facie Saulis lateret in spelunca David profugus, istum psalmum legitur cecinisse. Voce, inquit, mea ad Dominum clamavi, et voce mea DominUm deprecatus sum. Effundo in conspectu ejus orationem meam et tribulationem meam ante ipsum pronuntio. In defectu enim, ait, spiritus mei, ibi cognovisti semitas meas. Ubi clama, o Christiane, ibi effunde in conspectu Dei orationem tuam, ibi tribulationem tuam pronuntia, noli perditis rebus, non facultatibus, non agrorum finibus, vel his quae nobis deposito corpore necessaria penilus non sunt, sed in defectu spiritus tui, ibi esto sollicitus. Ibi enim cognoscuntur semitæ tuae. Defectus spiritus nostri est, quando nos carnalium rerum necessitates aut delectationes invadunt. Ibi enim absconditi sunt laquei nobis a diabolo et ministris ejus. Tunc consideramus ad dexteram, id est, ad lectionem, ad orationem, ad psalmum, et non delectamur, sed sic redimus moesti, ut vix nosipsos agnoscere valeamus. Extranei nobis fiunt ipsi apices sancti, et quasi in extero positi, nosmetipsos agnoscere non valemus. Tunc periit fuga a nobis, et illud quod nobis clamat Apostolus: Fugite fornicationem(I Cor. vi), non surda aure transimus. Intus est enim malum, totus est bostis. Tunc quando perit ista fug aa nobis, ei non est cogitatus, non compunetio ex aflectu aliquo qui requirat animam; nec redit ad sensum meum ut rcquiram animam meam, et dicam illi: Age, actus meos noli perdere, quod tanto tempore laborasti. Hæc nunc dico. Quare? Quia defecit in me spiritus meus, tempore quando in via qua ambulabam absconderunt laqueos mihi. Et quia periit fuga a me, aliud quo possim evadere penitus non habebo, nisi totis viribus clamem ad te, Domine: Pereant omnia quæ in mundo sunt, tu spes mea; tu portio mea in terra viventium.