Latin
20 to 28
Arnobius the Younger, Commentarii In Pslamos 20-10-28
Unproofread scanNot analysed yet
Intende in orationem meam, quoniam humiliatus sum nimis. Tenent me peccata mea, et jugum suum posuerunt super me, per peccata mea principes vitiorum et criminum. Tu, libera me a persequentibus me, quoniam confortati sunt super me, et educ de carcere animam meam. Tunc enim carcerem patitur anima nostra, dum hinc inde nobis clausum ad lectionem, vel orationem, vel ad bonum cursum, sive mundi occupationes, sive corporeæ delectationes efficiunt. Nec, ut quidam putant, corpus humanum carcerem audemus dicere, quod templum Dei Paulus apostolus esse testatur (II Cor. vi): sed carcerem patimur, quando orare non delectat, quando faslidimur in spiritalibus cibis, et tunc necessitatum tevrenarum claustris, nunc delectationum ostiis conclusi deficimus. Verus carcer animae in te est, pro quo totis viribus est clamandum ad Christum, ut educat de carcere hoc animas nostras ad confitendum nomini suo, ut incipiat eam delectatio confessionis excolere, quæ deserta facta cst orationis et lectionis, et spiritalis exercitii cultura cessante. Cum ergo ex hoc carcere eduveris animam meam, et cœpero recto tenore confiteri noniini tuo, tunc me exspectant jusli donec mihi retribuas in Christo Jesu Domino nostro, qui regnat cum Patre et Spiritu sancto in sæcula sæculorum. Amen.