Latin
1 to 15
Arnobius the Younger, Commentarii In Pslamos 1-64-15
Unproofread scanNot analysed yet
Consuetudo, irnmo vis quædam naturalitcr imperat pullis nt suo eanti a norte dividant noctem. Qui clamant quidem ut alios excitent, ipsi vero cunctis vigilantibus dormiunt. Quod ergo ad ruborem dixerim nostrum, qui excitamus ad laudem Dei eos qui in cœlo sunt, dicentes: Laudate Dominum vos qui estis in cœlis, laudate eum et vos qui estis in excelsis. Sed et soli, et lunæ, et stellis, et lumini, et coelis coelorum, et aquis quae sunt super coelos, ut laudent Dominum imperamus. Ipsi vero dormimus, cum talia opera non facimus, in quibus laudetur Deus et benedicatur no men ejus. Sed, quod pejus est, et quod sine gemitu dicendum non est, per nos nomen Domini blasphematur, cum in judicio personas accipimus, cum ad vestimentum, et ad annulos, et ad gtorias hominum attendentes, personas pauperum refutamus. Ille quem tu tacere putas, gemet contemptus, abjectus, et pro nihilo habitus, nomen beatum lacessit blasphemiis; quid ergo ad laudes Dei, et de coelis angelos et omnia quae in eis sunt excitamus; et de terra etiam ipso. dracones, et serpentes, et volucres, et ignem, et grandinem, et spiritum tempestatis vocamus; invilamus montes et colles, ligna fructifera universa, reges ipsos et principes, et omnes judices, omnem juventutem et omnem senectutem, virgines, juvenes, et omnia quae sub cœlo sunt? Omnes ad laudem Domini excitamus, provocamus, hortamur, et infelices ipsi dormimus. At utinam dormiremus somno carnis, et non inconsiderationis nostræ soporaremur gravedine Ecce omnia in unum quae excitavimus convenerunt, ipsi dracones nos et serpeotes et bestiae et universa pecora increpabunt, dicentes: Quid nos excitatis ad laudes Dei? convenimus ut vobiscum Deum laudaremus, et invenimus vestro vitio viduas blasphemantes nomen sanctum. PaupereS, orphanos, et omnes qui sibi adesse contra potentes non poterant, quorum vos personas despicientes, divitum injustitiis favebatis, erectisque oculis ad sublimitates mundi, his tantum vestros hilares atque affabiles tradentes aspectus, pauperes quasi quosdam quos Deus abuti praeceperit, renuistis.