Latin
16 to 32
Arnobius the Younger, Commentarii In Pslamos 16-8-32
Unproofread scanNot analysed yet
Hæc ad nos omnium verba sunt; ad nos, inquam, qui quotidie hujus psalmi tuba, per totum mundum, mox ut coeperit aurora dici inchoare principium, universa quae in coelo et quae in terra sunt ad laudandum et benedicendum Deum provocamus. Verum sicut medicinam evacuat medici incontinentia aegrotantis, et non permittit profectum ejus ostendere medicinae, suæ defectum ingerens continentiae; ita nos ista omnia utimur, quae etiam si placeant nobis dum leguntur, dum contemnuntur non placere ostendimus. Nescio quo enim modo non potest nobis omnino suaderi, ne personam cujusvis peccatoris, etiam si justus sit, negligentissime abutamur; quod vitium ut amputetur a nobis Dominum exoremus. Ipse enim correctionem morum postulantibus annuit, qui in tantum liberalilalibus his anluit, ut ipse imperet quod petatur: Petite, inquit, et dabitur vobis; quærite et invenietis, pulsate et aperietur vobis (Luc. XI). Antecedit. gratia Dei voluntatem hominis, et vult ut voluntas hominis Dei gratiam antecedat petitura. Cum autem petenti donal, scquitur voluntatem: Omnis enim, inquit, qui petierit accipit. Petamus ergo, ut et nos cum angelis omnibus, et cum universis virtutibus ejus in divinis laudibus participium capiamus, ct sicul de illis dicitur: Præ ceptum posuit quod non præteribit, ita et nos præceptum Domini conservenms. De omni vero creatura dicitur quia ipse dlxit et facta sunt, hoc est, per Verbum Dei facta sunt, Patre loquente, Filio creante, sancto Spiritu aniante, statuta sunt in æternum ct in sacculum sæculi, id est, quandiu est hoc saeculum, in sæculum saeculi manent, in quo sunt omnia ista quæ faciunt verbum ejus, id est, elementa ignis, grandinis, nivis et 'spiritus tempestatis. Hæc omnia serviunt voluntati Dei, et hæc faciunt quod verbum ejus præceperit. Denique imperavit procellis et quieverunt; imperavit ventis flantibus et siluerunt, ostendentes hunc esse cnjus nomen soliUs ita exaltatum e t, ut sit confessio ejus super coelum et terram, et in nomine ejus omne genu flectatur coelestium, terrestrium et infernorum (Phil.