Latin
Psalm 101
Arnobius the Younger, Commentarii In Pslamos 101
Unproofread scanNot analysed yet
Domine, exaudi orationem meam, et clamor meus ad te veniat. Non avertas faciem tuam a me; in quacunque die tribulor inclina ad me aurem tuam. In quacunque die invocavero te, velociter exaudi me. Quia defecerunt sicut fumus dies mei, et ossa mea sicut cremium aruerunt. Percussus sum ut fenum et aruit cor meum, quia oblitus sum comedere panem meum. A. voce gemitus mei adhæsit os meum carni meæ. Similis factus sum pelicano solitudinis, factus sum sicut nycticorax in domicilio Vigilavi, et factus sum sicut passer solitarius in tecto. Tota die exprobrabant mihi inimici mei, et qui laudabant me adversum me jurabant. Quia cinerem tanquam panem manducabam, et potum meum cum fletu miscebam. A facie irx et indignationis tuæ quia elevans allisisti me. Dies mei sicut umbra declinaverunt, et ego sicut fenum arui. Tu autem, Domine, in æternum permanes, et memoriale tuum in generatione et generationem. Tu exsurgens misereberis Sion, quia tempus miserendi ejus, quia venit tempus. Quoniam placuerunt servis tuis lapides ejus, et terræ ejus miserebuntur. Et timebunt gentes nomen tuum, Domine, et omnes reges terræ gloriam tuam. Quia ædificavit Dominus Siou, et videbitur in gloria sua. Respexit in orationem humilium, et non sprevit preces eorum. Scribantur hæc in generatione altera, tt populus qui creabitur laudabit Dominum. Quia prospexit de excelso tuo, Dominus de cœlo in terram aspexit. U audiret gemitus compeditorum, ut solveret filios interemptorum Ut annuntient in Sion nomen Domini, et laudem ejus in Jerusalem. In conveniendo populos in unum, et reges, ut serviant Domino. Respondit ei in via virtutis suæ: Paucitatem dierum meorum nuntia mihi. Ne revoces me in dimidio dierum meorum, in generatione et generationem anni tui. Initio, tu, Domine, terram fundasti, et opera manuum tuarum sunt cœli. Ipsi peribunt, tu autem permanes, et omnes sicut vestimentum veterascent. Et sicut opertorium mutabis eos et mutabuntur, tu autem idem ipse es, et anni tui non deficient. Filii servorum tuorum habitabunt, et semen eorum in sæculum dirigetur.