Latin
Commentarium
Arnobius the Younger, Commentarii In Pslamos 273
Unproofread scanNot analysed yet
Judicium sine misericordia iis qui non faciunt misericordiam (Jerem. n), misericordiam autem facientes evadunt judicium. Scis ergo, o homo, unde ponaris in dexteram pastoris Facmisericordiam et judicium, securus exspecta. Non enim dicit injustis ad sinistram positis: Ite in ignem æternum, quia mentiti, quia fornicati, quia diversa facinora commisistis; sed quia: Esurivi, et non dedistis mihi manducare; sitivi, et non potastis me; peregrinus, et non suscepistis me; infirmus, et non visitastis me (Matth. xxv). Cum ergo ignis criminibus debeatur, cur criminibus non imputetur supplicium quo crimina per misericordiam rcmittantur: Ite ergo, inquit,, in ignem æternum (Ibid.) ,quia unde ignis exstinguitur contempsistis. Audistis enim scriptum, quod eleemosyna a peccato liberat (Tob. XII). Audistis quia sicut ignis exstinguitur ab aqua, ila ab eleemosyna tolluntur universa peccata. Ite erpo in ignem, quia vivere eum vobis vos fecistis. Ego autem misericordiam vobis super faciem terræ, cum judicio feci cantari, ut ille judicium evaderet, qui misericordiam non negaret. Psallam ergo et intelligam in via immaculata, et intelligam quando venies ad me, ut si hospitem te videro, suscipiam; si esurientew, reficiam. Intelligam quando venies, ne putem qualemcumque hominem, et recuasem. Si enim perambulem in innocentia cordis mei, non propono ante oculos meos rem injustam. Injustum est enim ut consorti naturae non miserear, in quo inhabitas, Christe. Sed et facientes prævaricationem odio habeam, non adhaereat mihi cor pravum. Declinantes a me malignos non cognoscam, loquaces occultos persequar, cum superbis et invidis non communicem. Sed sint oculi mei super fideles terræ, qui terram corporis sui fideliter servant, ut isti sedeant mecum. Ambulans autem in via immaculata hic mihi minister. Non quaeram ab his aliquid consequi qui reprehensibiliter vivunt in domo mea. Non inhabitet superbiam facieas, id est, in domo corporis mei non habitet inimicus, qui suadet contemni Dominum. Quia hæc est radix superbiae. Sed in matutinis interficiam omnes peccatores terræ, id est, in ipso ortu suo peccata orientia interficiam, et vivere non sinam cum pereant de civitate Domini. Civitaq Domini anima nostra est, iD qua habitat rex, et sancti apices cives Dei, qui ex ipso nati. Cum ergo nascuntur peccatorum cogitationes in aaima, mox ut natæ fuerint occidantur. Et pereant de civitate Domini omnes qui operantur iniquitatem, ut sit Dominus in civitate sua requiescens. cum omni comitatu virtutum; cui gloria in sæcula seculorum. Amen.