Latin
Commentarium
Arnobius the Younger, Commentarii In Pslamos 148
Unproofread scanNot analysed yet
Si tenuerint te Allophyli, et a sanctis cogitationibus longe fecerint, clama ad Deum, dicens: Miserere mei, Domine, quoniam conculcavit me homo, utique exterior. Per te enim agunt contra te, per ipsum tota die pugnant adversum te inimici tui. Sed hi qui bellant adversum te, timebunt, si dixeris Deo: Ego, Domine, in te sperabo, non timeho quid faciat mihi caro. Inimici mei verba mea exsecrantur, dicentes: Ita iste caslitatcm docet, seminemus ei libidines: hic qui contemptum mundi prædicat, amorem pecuniæ. immittamus ei. Adversum te ergo sunt justi, consilia eorum in mala, tanta subtilitate agentes, ut absconditi tibi sint; quod dæmones sint, putas autem angelos Dei ministrare consilium. Illi autem inimici tui sunt, calcancum tuum observantes, id est, finem tuum exspectantes. Sustinet animam tuam pro nihilo, ut dum se vilem æstimat, pro parvi tempori. delectamento, pereat in æternum. Anima autem dum vulneratur pro nihilo, illi qui eam vulnerant, salvi sic esse videntur: victoria enim hostium salus est hostium. Ne ergo eveniat, clama ad Deum, nuntia et vitam tuam, pone lacrymas tuas in conspectu ejus, ct sicut promisit, quoniam qui sperat in me, liberabo eum. Sicut in promissione sua pollicitus est, ita convertat inimicos tuos retro: ut cognoscas quia tecum est Deus tuus, et incipias in Deo laudes canere, et non timere quid faciat tibi homo, sive caro, sive ipse qui inimicus homo in Evangeliis Cbristi detegitur tritico supersevisse zizanias: tunc ergo voLa tua reddes Domino, quas in baptismo positus promisisti, renuntiare te diabolo, et omnibus pompis, et criminibus ejus. Tunc, inquam, cum eripuerit Dominus animam tuam de morte luxuriæ, et oculos tuos de interitu concupiscentiæ, et pedes tuos a lapsu, tunc placebis in lumine viventium, faciente Domino Jesu Christo, per quem, et cum quo tibi Deo Patri cum Spiritu sancto est una divinitas, ante omnia et nunc, et in cuncta saecula sæculorum. Amen.