Latin
Psalm 55
Arnobius the Younger, Commentarii In Pslamos 55-2
Unproofread scanNot analysed yet
In finem pro populo, qui a sanctis longe factus est, in tituli inscriptione ipsi David, cum tenerent eum Allophyli in Geth. Miserere mei, Deus, quoniam conculcavit me homo. tota die impugnans tribulavit me. Conculcaverunt me inimici mei tota die, quoniam multi bellantes adversum me. Ab altitudine dici timebo. ego vero in te sperabo. In Deo laudabo sermones meos, in Deo speravi, non timebo quid faciat mihi caro. Tota die verba mea exsecrabantur, adversum me omnes cogitationes eorum in malum. Inhabitabunt et abscondent, ipsi calcaneum meum observabunt. Sicut fustinucrunt animam meam, pro nihilo salvos facies illos, in ira populos confringes. Deus, vitam meam annuntiavi tibi, posuisti lacrymas meas in conspectu tuo. Sicut et in promissione tua, tunc convertentur inimici mei retrorsum. In quacunque die invocavero te, ecce cognovi quoniam Deus meus es. In Deo laudabo verbum, in Domino laudubo sermones, in Deo speravi, non timebo quid faciat mihi homo. In me sunt, Deus, vola tua, quæ reddam laudationes tibi. Quoniam eripuisti animam meam de morte. et pedes meos de lapsu, ut placeam coram Deo in lumine viventium.