Latin
16 to 32
Arnobius the Younger, Commentarii In Pslamos 16-3-32
Unproofread scanNot analysed yet
In quo exsurgunt testes iniqui, ostendentes quod est pulchrum foedum, et quasi bonum quod est inimicum; quae ignorabam, quæ penitus ad animam non habebam, hæc interrogabant me; retribuebant mihi mala pro bonis. Hic retributio mala pro bonis dæmonum talis est, ut dicerem, Quoties oro, quoties a peccatis abstineo, mala mihi eveniunt, et sterilitas meam animam comitatur. Quid ergo egisti dum tibi molesti essent? die nobis, ut et boc mox faciamus. Cum multi, inquit, molesti essent, induebar cilicio, et humiliabam in jejunio animam meam, et oratio mea in sinu meo conversa est. Quomcumque quasi proximum, et quasi fratrem meum putabam fidelem, et placebam mihi in eo, ita cgit ut Judas in Domino, ut lugentem me et cohtristatum faceret, humilem inimicis. Sic passioni Dominicæ hoc applicabis, ut tamen ordinem cœptæ explanationis astringas, quia ipsa passio Domini hoc agit, ut nos ædificemur. Quanto enim plus Deo adhæseris, tanto plura dæmonum circa te flagella non deerunt; ipsi tentant te, ot de risu auo exagitant, et fremunt,super to dentihus suis. Tu quod tuum est clama: Domine, quando respicies, restitue animam meam a malis factis eorum, a Iconibus unicam meam. Una nobis est anima nostra, et numero et affectu. Cum ergo eam restituens in bono proposito, et liberaveris a malis factis eorum, tunc confitebor tibi in Ecclesia magna, et in populo non levi, non flagitanti pompas, et accipienti personas, sed in populo gravi timoris tui custodienti: in eo mihi erit assiduitas, et in eodem populo laudabo te; non ergo insultent qui adversantur mihi iniqui, qui oderunt me gratis, ei annuunt oculis. Hæc, ut dixi, ita passioni Dominicæ applica, ut aedificationis tuæ interpretem penitus non omittas; dæmonia enim nobis quotidie pacifice loquuntur.