Latin
33 to 47
Arnobius the Younger, Commentarii In Pslamos 33-2-47
Unproofread scanNot analysed yet
Pacifica res est concupiscentiæ fructus: sed super iram dolosam cogitant, sicut in hamo esca, dulcis in aspectu, letbalis in gustu est. Dilataverunt in me os suum, quotidie saeculi amatores crimina inaudita committunt, et nullus penitus a nullo arguitur. At ubi quis boni propositi in levi qualicunque culpa incurrerit, dilatant spiritus immundi ora eorum, qui, ut dixi, criminibus vacant, ut videas eos tale ferre judicium in uno qualicunque peccato, ut dicant: Cur non urbe pelluntur? ut quid vivere permittuntur? Isti sunt per quos mundus periit. Hic clamat ad Dominum: Exsurge, Domine, et intende judicium meum, et causam meam judica secundum misericordiam tuam. Si enim secundum misericordiam judicaveris, non insultabur. t in me dæmones, nec dicent: Eugc, euge, animæ meæ, nec dicent: Devoravimus eum. Euge, euge, et iu bono accipitur et in malo. Nam dicitur, Euge, serve bone et fidelis (Matth. xxv, Luc. XIX); dicitur, Et euge viderunt oculi nostri, Euge ergo vox ejus est eujus desiderium videtur impletum, sive in bono, sive in malo. Mox itaque ut hi qui in malo tuo lætantur, non dicant, Devoravimus eum, sed Confundantur qui gratulantur in malis tuis. Et hetentur q ui volunt justitiam tuam, et desiderant pacem tuam, ut lingua tua meditetur justitiam Dei, et omni die in laude ejus permaneas, qui reguat in saecula sæculorum. Amen.