Latin
19 to 34
Arnobius the Younger, Commentarii In Pslamos 19-4-34
Unproofread scanNot analysed yet
XXVIII). Quis hoc dixit? Rex virtutum dilecti, idest, interior Christi et species domus, utique corporis speciosi forma prae filiis hominum, in qua dividit spolia, et captivavit. synagogam, et tbesauros ejus divisit in Ecclesia, alii dedit prophetiam, alii verbum, alii virtutem sanitatum: denique ultra synagoga non habet, nec prophetam, nec unctionem, nec sacrificium. Hxc captivæ synagogæ sublata velut spolia sunt, divisa cum dormirent inter medios cleros Scribæ et Pharisæi. Inter medios, inquam, cleros, id est, inter libros sanctos. Cleros enim libros hoc loco dictos, et Judici cunt et nostri plurimi tractatores. Ergo si inter libros divinos positi dormiatis, id est negligatis. et tenentes claves re3 i, nec vos intretis, nec alios ingredi permittatis, qui vos pennæ colu mbæ deargentatæ, id est, o vos pennæ columbæ deargentatæ, id est, simulantes simplicitatem columbæ, veluti pennæejus vos ostendistis. Porro autem deargentate pennæ estis, non verum argentum, et speciem ami, non aurum verum ostenditis. Ergo si vos dormitis, ego dabo vigilantes cœlestes reges, id esl apostolos, super terram, ut in omnem terram exeat sonus eorum. Ita ut hi quos nigredo peccatorum obtinuit, ad prædicationem corum nive dealbentur in Selmon. Selmon locus est in quo purificabantur proselyti, vel hi qui fatebantur gravioribus se pollutionihus inquinatos, ϰατ' ἀντιϕρασιν, locum Sehnon voluit dici omnem locum in quo hi qui nigrificaverunt peccatorum sordibus, dealbentur. Ergo cum discernit Dominus super terram apostolos suos, quicunque audierunt eos et cre li lerunt si super fenisecium fuerunt nigri, tanquam lana candida facti, quasi nix dealbati sunt in Selmos, in loco purificationis, ubi omnia peccata lavantur: ubi nons Dei est, mons piaguis, nullus alius nisi Christus Jesus, ipse pinguis, sidans oleo justitiæ, oleo chrismatis. mons coagulatus est. llic ipse mo. is pinguis in unitate Deitatis Trinitatem coagulatam gerens.