Latin
35 to 57
Arnobius the Younger, Commentarii In Pslamos 35-3-57
Unproofread scanNot analysed yet
Vilete ne suscipials in Deitate aliuin aliunde. Nam qui hæc faciunt, arguuntur, et dicitur eis: Utquid sic suscipitis montes uberes? id est, utqus facitis pluralem Detatem? Coagulatum montem in unitate tenete, et Patremac Spiritum sanctum in uno Domnino nostro Jesu Christo suspicite. Ipse est enim mons in quo placuit Deo habitare in eo, et in ipso Dominus habitavit in sæcula sæculorum. Hujus currus decem millibusmultiplex. Currus ejus in passione agitatus et, ubi sibi ipse plus sufficit, quam decem millia legiones angelorum, ei millia lætantium quae fuerunt. cum Moyse in S. na in sancto. Tunc ascendit in altum, id est, in crucem, cepit captivitatem, ipsam captivitatem ligai primi, ipsam cepit, et de peccato damnavit peccatum. De ligno, inquam, crucis lignum concupiscentiae cepit, et dona erogavit hominibus. Passus est etiam, qui non credebant, etiam his dona dedit in cruce positus, et non parva dona. Audi quam magna. Preces pro his fundebat, dicens: Pater, remitte illis, quia ignorant (Luc. XXIII). Dedit ergo dona hominibus, id est, credentibus, et non solum credentibus, sed etiam his qui non credunt inhabitare Dominum, qui non credunt quia Deus erat in Christo mundum concilians sibi (II Cor. v). Benedictus Dominus Pater, benedictus Deus Filius, benedictus Dominus Spiritus sanctus, quia prosperum iter crucis suæ fecit nobis Deus Salvator noster, qui ideo cruciari voluit, ut nos salvos faceret. Ideo mortis exitium suscepit, ut conquassaret capita inimicorum suorum, et liberaret peccatores de manibus dacmonum, qui a vertice capi! ! ! perambulabant in delictis suis. Dixit Dominus: Ex Basan convertam. Basan rex fuit, qui pro peccato captivabat Israel. Ergo qui pro peccatis suis, a Basan capti sunt, per crucem meam ex Basan convertam. Verum quia in abyssis et in profundo est locus diaboli, etiam inde convertam, dicit i tenor Divinitas perfecta, profecto homini suo Jesu Christo.