Latin
19 to 38
Arnobius the Younger, Commentarii In Pslamos 19-8-38
Unproofread scanNot analysed yet
et non particeps, quia ad tuam misericordiam convolavi. Fac ergo auditam mihi mane misericordiam tuam, quoniam in te speravi, Domine. Ideo mane posuit, quia tandiu noctem et tenebras patimur, quandiu pietas divina compungat, dementia pietatis indulgeat. At ubi vox coeperit poenitentis audiri, et lux indulgenlis ostendi, nox omnis abscedit, et initium lucis accedit, in qua luce non erramus, sed quasi in die positi, honesti ambulamus. Notam enim nobis faciet viam qua ambulemus in lucem, si ad ipsum levaverimus animas nostras. Sicut enim in tenebris positi lucem indigent, ita in luce positi ducem qui liberet ab errore. Et ideo dicendum est ab his qui in luce sunt: Notam fac mihi viam in qua ambulem, quoniam ad te levavi animam meam. Eripe me de inimicis incis, quoniam ad te confugi. Qui ad patronum vadil, sic se ab eo liberari postulat, si ut ejus agnoscat voluntatem exoraL. Dubius est enim de patrono susceptus, si non et suam indicaverit voluntatem. Et ideo. postea quam dixit Deo: Ad lc confugi, adjecit: Doce me facere voluntatem tuam. Vis ergo, o homo, habere patronum Dominum, disce voluntatem ejus. Fac quod vult, et faciet quod vis. Diximus ergo patrono: Eripe me de inimicis meis. Inimici nobis sunt spiritus immundi, qui tunc a nobis fugiunt, quando in nobis sentiunt Spiritum sanctum. Et ideo rogandus est Spiritus sanctus, ut ipse deducat nos in terram. Terra enim corporis nostri tunc recta est, cum in ea est Spiritus sanctus. Et quotiescunque suam viam nobis spiritus nequam ad ambulandum ingesserit, toties deducet nos in terram rectam; et si nostra merita desunt, immo quia desunt: ipse tamen propter nomen suum viviGcat nos in aequitate sua. Hoc aequitatis suae judicio statuens, ut perdat omnes inimicos nostros, qui ideo nobis inimici sunt, quia nos servi esse Domini studemus.