Latin
39 to 43
Arnobius the Younger, Commentarii In Pslamos 39-6-43
Unproofread scanNot analysed yet
Hanc, inquit, ob causam perdes omnes inimicos meos. Quoniam servus tuus sum. Non ergo aliunde inimicos habentes, nec pro quibuscunque terrenis actibus adversarios, sed ideo inimicitiis dæmonum aut hominum laboramus, quoniam servi Domini esse studemus. Non timeamus inimicitias eorum, quia illis pereuntibns nos liberabimur a Christo Domino nostro, qui regnat cum Patre et Spiritu sancto nunc et semper, et in omnia saecula saeculorum. Anien.