Latin
20 to 36
Arnobius the Younger, Commentarii In Pslamos 20-9-36
Unproofread scanNot analysed yet
Sicut crassitudo terrae eructuat super terram, ubicunque macra terra est, et sabulo arenæque permixta, non excrepit. Pinguis autem terra ita se aperit, ut quasi os suum coelo apertum ostendat, ut quidquid e cœlis fuerit missum, sitienter excipiat: ita, inquit, isti audiant verba mea sicut crassitudo terrae eructuat in fruge, frumenti, vini et olei, et quam pinguis sit infra se, super se eructuat. Dissipata sunt ossa nostra secus infernum. Græcus dicit, ossa eorum. Sive ergo nostra, sive eorum ossa secus infernum posita dissipantur. Sicut cera secus focum posita mollescit, in foco autem massa liquescit, et deperit; ita ossa nostra secus infernum posita mollescunt, in inferno autem massae liquescunt. Nam juxta infernum sunt, quando juxta illos sumus, qui nobis fomitem tribuunt delinquendi, sive quando illis cogitationibus non resistimus quae se ingerunt turpiter menti; sive quando societatem nostram diversitas sexus inquietat; sive quando talibus jungimur, quibus Christianæ regula: non placet cursus; sive quando jungimur hæreticis, et quasi sub specie amicitiæ, cum his videmur inire conflictum, et non aperta fronte, ut Romani contra barbaros repugnamus. Ibi dissipantur ossa nostra juxta posita, et secus ipsum infernum collocata. Si vero uni horum per ipsam vicinitatem fuerimus adjuncti, non solum ossa, sed et ipsa anima dissipatur. Dicamus ergo cum clamore: Ad te, Domine, Domine, oculi mei, in te speravi, non auferas animam meam, non eam auferas de libro vitæ, ubi suht catholici, et in libro mortis inseras, ubi hæreticorum conventicula condemnantur; sed custodi me a laqueo quem statuerunt mihi, et a scandalis operantium iniquitatem. Ibi enim retiaculum tetenderunt, ut in uno de quibus supra diximus capiant ibi, ubi cadunt peccatores, a quibus his alienus effectus, singulariter vivam donec exeam, sive transcam. Melius est enim mihi solitaria conversatio habens vitaro, quam ut in multitudine conversatus, mortem incurram.