Latin
37 to 41
Arnobius the Younger, Commentarii In Pslamos 37-4-41
Unproofread scanNot analysed yet
Singulariter vivendum est, ubi societas vitæ præsentis æternæ vitae commodis adversatur, cujus retiaculo oremus instanter, ut dirigatur oratio nostra in conspectu Dei, sicut thymiamatis incensum. Sic enim in Græco psallitur: Dirigatur oratio nostra in conspectu Dei sicut thymiama, id est, ut in odorem suavitatis sacrificium nostræ orationis accipiat. Sacrificium nostrum vespertinum sit, id est, juxta finem lucis hujus, qua hora ab hac luce migramus. Tunc enim in sacrificio vespertino sumus, ibi est tota nostrae cogitationis ponenda intentio, ut levantes manus nostras in signo crucis, dum ad Dominum pergimus, gratulemur in Christo Jesu Domino nostro, qui in unitate Deitatis vivit et regoat cum Patre et Spiritu sancto, per omnia sæcula saeculorum. Amen.