Latin
22 to 47
Arnobius the Younger, Commentarii In Pslamos 22-6-47
Unproofread scanNot analysed yet
Cum ergo arguitur factum in impio, Deus contemptus ostenditur, in quo non pro qualitate humani oporis, sed pro auctoritate divini imperii, qaae sunt perpetrata, si sunt prohibita, jure damnantur; si jossa sunt, jure laudantur. Nam homicidium in Abel malum, in Goliath bonum est. Et mendacium in Judith bonum, contra Susannam malum est. Et usus conjugii in conjugibus bonus est, in adulteris malus est. Et astutia serpentina contra malos bona est, contra bonos mala est. Et omne opus eliam sanctum præsumptio crimen est, etiamsi mysteriis ipsis videatur aptatum. Quid enim tam sanctum quam communionem Christi percipere? Et quid tam iniquum quam si non baptizatus eamdem sumat? Aut quid tam magnificum, quam sacramenta divina conficere? Et quid tam perniciosum quam si ea is conficiat qui nullum officii gradum accepit? Data ergo occasione sapienti, fecimus ex omni parte manifestum •omne malum non esse, nisi quod fieri prohibet Deus: nec bonum, nisi quod fieri præcepit Deus. Cum ergo vel prohibita perpetraverit homo, vel jussa contempserit, actio eum efficit malum. Et ideo cum dixisset: Eripe me, Domine, ab homine malo; actiones ejus militiæ exposuit, ut malos homines non naturac qualitas, sed operationum nequitia manifestet. Ait enim: Domine, libera me ab his qui cogitaverunt malitias in corde. Cessat generationis accusatio, ubi cogitationis pravitas increpatur. Tota, inquit, die constituerunt prælium. Cum audis prælium, pugnantes cave, sive quos vides, sive quos non vides. Nam et istos quos vides per illos scias, quos non vides excitatos. Quos enim vides, homines sunt. Quos autem non vides, spiritus nequam sunt. Age ergo et pugnantibus pugna. Et si auxilium poscis a rege, te repugnantem ostende. Linguas contra te pugnant, quas acuunt hxretici, sicut serpentes. His et tu esto sicut serpens astutus, et te simplicem, ut columbam esse civibus tuis, id est, catholicis solis ostende.