Latin
48 to 75
Arnobius the Younger, Commentarii In Pslamos 48-3-75
Unproofread scanNot analysed yet
Cæterum hæreticis et cunctis contra veritatem venientibus, ipsis serpentibus esto astutior. Noli limere, jussum libi est a Domino tuo: tam bona est astutia contra malitiam, quam benigna simplicitas circa justitiam. Occide luereticos, ct Domini tui spiritali gladio interfice inimicos. Quid enim faciunt inimici Dei, id est, immundi spiritus? Volunt excludere de templo suo Dominum, id est, Spirtum sanctum. Et ipsi ibi volunt habitare, id est, in te. Templum Dei tu es. Et quid conantur hæretici? Volunt exeludere a te veritatem, et in te intus fallaciam claudere. Occide utrosque, et assertiones falsas assertionibus veris exsupera, atque suggestiones dxmonum divinae legis sententiis vince. Verum quia dæmonia jejuniis et orationibus superari posse didicisti, tene ordinem belli, sicut te præsens psalmus edocet. Absconderunt enim superbi laqueos mihi. Quare superbi? Quia contemptores Dei. Quomodo absconderunt? Faciunt dulce videri quod amarum est, et aestimari bonum quod malum est. Et funes tetenderunt in muscipula pedibus meis. De pedibus mentis evidenter instrueris, quibus funes sunt tensæ: assertiones haereticorum cum syllogismis vincula conantur innectere gressibus sanctis, ut videantur tibi vera esse quæ falsa sunt. Funes etiam sunt suggestiones dæmonum, quibus qui consenserit ligabitur ab eis: Juxta semitam, inquit, scandalum posuerunt mihi. Semitam ambulanti castitalis occurrit fornicationis stimulus. Semitam veritatis eunti occurrit assertio falsitatis. Quid ad hæc? Clama: Obumbra, Domine, super caput meum in die belli; tu mihi esto galea tegens caput, ut non tradar in desiderio peccatorum. Cogitaverunt enim adversum me. Non tradas me, ne unqaam exaltentur. Caput circuitus corum, sed labor labiorum eorum opcriat eos, ut de suis sibimet assertionibns convincantur: verbi gratia, dicunt dæmonia suggestionibus suis: Dulcis amplexus, suave osculum, delectabilis fornicatio. Ego dicam eis: Unius horae, immo unius puncti delectamentum est, sed est æternæ mortis interitus.