Latin
23 to 39
Arnobius the Younger, Commentarii In Pslamos 23-7-39
Unproofread scanNot analysed yet
id est, tetigit apostolos suos, et fumum nubium reddiderunt, quorum tanta fuit imbrium pluvia, ut in toto orbe terrarum venæ fontium replerentur, quibus omne ablueretur facinus, et lavaretur omne peccatum. Verum qui ad eum pervenire nos probibet princeps hujus mundi, cum spiritibus suis et hominibus qui colunt eum, tu mitte sagittas tuas contra eum, et libera me de aquis mullis, ut uno fonte baptismatis fruar. Libera me de manu Allophylorum, quorum os loquitur vanitatem, et dextera eorom non est dextera pietatis, quæ vestitum exspoliat, et sive temporalibus, sive, quod est acerbius, aeternis opibus nudat. Quibus dum me liberaveris, inquit, Domine, in cantico novo cantabo tibi, id est, in novitate vim ambulans. In psalterio decem chordarum psallam tibi, decem praecepta legis suscipiens, et decem plalis Ægyptum percussam fugiens: psallam tihi, tihi psallam, qui das salutem regibus, id est, qui das aeternam vitam victoribus vitiorum. Quia ii vere reges sunt, qui participes regni Dei creduntur. Quis autem eos alius liberat, nisi idem Deus, qui liberavi' David servum suum? Hunc enim eumdemque Deum Marcion negat, similiter Apelles, et Valentinus, et Manichæus. Infideles et miseri, dum nolunt ab ipso Domino liberari, in æternum damnari non metuunt,. a quibus nos ipse qui liberavit David ipse liberet. Quia os eorum loquitur vanitatem, et, ut supra diximus, dextera eorum dextera iniquitatis. Hos sane asserit loqui vanitatem in hoc loco, qui servientium Deo pauperlatem ridicule abutuntur, dicentes: Ut. quid inedia laborant colentes Dominum? Et quid opibus affluunt contemnentes? Ignorant medicum his parcimoniam imperare et continentiam praecipere, in quibus salutem venarum motibus deprehendunt. Quos vero morituros agnoscunt, sinunt suis omnibus delectationibus consentire. Quale est ut de bis dicas quia læti sunt in filiis fortibus, et filiabus ornatis, ac de.