Latin
40 to 46
Arnobius the Younger, Commentarii In Pslamos 40-3-46
Unproofread scanNot analysed yet
promptuariis plenis, de fetosis ovibus, de bobus crassis. Qui cum omnia temporalia habeant, Dominum tamen qui est æternus non mereantur habere propitium. Quique cum acceperint finem temporalis laetitiae, aeternae tristitiae poenas assumunt. Econtra hi quos vides lugentes ct flentes, et in Dei timore constitutos egentes, cum flnem fecerint flendi, aeterni eos gaudii suscipit fructus. Dicant ergo increduli beatum populum habentem copiose quae mundi sunt; nos autem hunc solum populum beatum dicamus, cujus est Dominus Deus ejus in sæcula saeculorum. Amen.