Latin
Psalm 25
Arnobius the Younger, Commentarii In Pslamos 25
Unproofread scanNot analysed yet
Judica me, Domine, quoniam ego in innocentia mea ingressus sum, et in Domino sperans non infirmabor. Proba me, Domine, et tenta me, ure renes meos et cor meum. Quoniam misericordia tua ante oculos meos est, et complacui in veritate tua. Non sedi cum consilio vanitatis, et cum iniqua gerentibus non introibo. Odivi Ecclesiam malignantium, et cum impiis non sedebo. Lavabo inter innocentes manus meas, et circumdabo altare tuum, Domine. Ut audiam vocem laudis, et enurrem universa mirabilia tua. Domine, dilexi decorem domus tuæ, et locum habitationis gloriæ tua. Ne perdas cum impiis animam meam, et cum viris sunguinum vitam meam. In quorum manibus iniquitate, sunt, dextera eorum repleta est muneribus. Ego autem in innocentia mea ingressus sum, redime me et miserere mei. Pes enim meus stetit in directo, in Ecclesiis benedicam te, Domine.