Latin
Commentarium
Arnobius the Younger, Commentarii In Pslamos 64
Unproofread scanNot analysed yet
Judica me, Domine: non essem ausus dicere, nisi misericordia tua ante oculos meos esset. Certus ergo quod judicia tua adjuvent me, ideo ausus sum dicere: Judica me. Istæ duæ res dant fiduciam Christiano, ut misericordiam Dei ante oculos habeat, et complaceat in veritate catholicæ fudei, non sedeat in concilio hæreticorum, sed lavet inter catholicos manus suas, ut circumdet altare Domini: ubi audiat vocem laudis, et narret omnia mirabilia Dei, et dicat Domino: Cum exiero de corporc, noli perdere cum impiis animam meam, quia dilexi dccorcm domus tuæ, ct odivi congregationes malignorum; non pereat cum viris sanguinum vita mea, eorum qui in judicio scdentes acceperunt munera, ut perverterent judicium. Ego enim nullum in judicio nocui, redime me et miserere mei. Pes enim meus stetit in via recta, in recta fide, in Ecclesiis benedicam Dominun, qui regnat in sæcula sacculorum. Amen.